Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a

438 adversam esse, propriam sibi ex utraque religionis formam con­flavit, verum implacabili odio JS\ugorum et Regum Persiae pro- pterea expositus, saevasque persecutiones passus, in fuga sa­lutem quaesiit, demum mandato Vanar anis I. Regis Persiae interceptus, et velut patriae religionis proditor ad mortem con­demnatus est circa anuum 275. Doctrina Manetis fabulam po­tius , quam philosophema redolet; nam duo aeterna et ingenita principia fingebat, sibi contraria locoque a se dissita; horum unum Deum bonum , et principem lucis, alterum vero Deum ma­lum et principem tenebrarum (vXrjv') nominabat; illuni regno lu­cis, hunc autem regno tenebrarum praeficiens I3S). Porro fabu­labatur , post immensum tempus bellum gravissimum inter reg­num lucis, et tenebrarum exortum fuisse, nempe regnum lucis in­vasum fuisse per incolas regni tenebrarum: istis Deus lucis homi­nem primum (coelestem) ingenti exercitu stipatum opposuerit qui­dem, sed hunc infeliciter pugnasse, nam daemonem perduces suos non solum insignem elementorum, et animarum coelestium partem occupasse, et devorasse, atque crassis, pravisque regni suiele- mentis immiscuisse, imo parum abfuisse, quin ipsum adeo primum hominem in regnum tenebrarum abduxisset, nisi Deus alium exerci­tui suo imperatorem , Spiritum viventem adjunxisset. Ast nec hunc quamvis officio bene, et voluntati principis sui conformiter fun­ctus sit, coelestis lucis particulas a daemone devoratas et ma­teriae vitiosae illigatas Patri reddere potuisse, nec impedire, quominus alia mala nascerentur. Porro territum daemonem, ne praedam suam reddere cogeretur Adamntn totius generis hu­mani satorem formasse , ac in eo omnes animas illas Coelestes conclusisse, eique Evum uxorem adsociasse. Ex illius cum Eva contra legem Dei concubitu descendisse homines reliquos, pro­visos corpore, quod ex vitiosa materia constructum , et duabus animabus , quarum una sentiens , concupiscens et mala, altera vero rationalis et bona, seu coelestis lucis particula esset, hinc- que perpetuum illum concupiscentiae et rationis conflictum in homine repetendum esse ,39): Deum lucis, ut malo huic mede­138) S. Epiphanias haeres. 66. nuru, 8. T. I. opm. Theodorei as L. 1. haeretic. fabular, c. 26. T. IV. 139) Theodorelus haeret, fabul. Lib. c. 20- Tom, IV.

Next

/
Oldalképek
Tartalom