Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a
436 se asserant ,35). Ultimum anno 269. celebratum fuisse admodum probabile est. Ad priora concilia compareus Vanins Samosatenns verbis ambiguis mentem suam tantopere simulavit, ut patres eum ab omni errore immunem declararent. At felicius res successit in ultimo concilio Antiocheno, nam Mal- c/tion presbyter hoc in concilio praesens , vir eloquens, et subtilis cum Paulo coDgressus, occulta ejiis sensa penetravit adeo, ut pravam ejus doctrinam omnibus patefecerit. eumque manifesti erroris convicerit ,36). Quare munere episcopali exutus, sacrorum communione exclusus et loco ejus Domnus in episcopum electus est. Cum autem sedem episcopalem Domno cedere nollet, pluribus illius partes tuentibus, Aurelianus imperator a Catholicis episcopis interpellatus, ethnicus licet, sequentem hoc in negotio sententiam tulit: illis sedem episcopalem consignandam esse , quibus Itali Christianae Religionis antistites , et Episcopus Romanus scriberet, tradendam **). Quid consilii postmodum coeperit Paulus Samosatenns ex testimoniorum defectu nemini constat. Certum tamen manet , sectam ejus seculo IV. adhuc perdurasse. 4) Beryllus Bostrensis in Arabia episcopus Alexamlro Severo coaevus vir a munere per aliquod tempus laudabiliter administrato , et scriptis, quae tamen temporum injuria periere , clarus 137). Verum postmodum in transversum actus docuit: Christus ante suum ad homines adventum non substitisse in propria personae differentia x«i i8tav mnag nsQiyQcnprjv nec propriam ex se divinitatem habuisse, sed solam Patris in eo exstitisse. Plures episcopi propter hanc doctrinam Very Ilum adgressi, eumque convertere adnisi sunt, res tamen non omni ex parte succedebat , donec tandem Origenes in eorum collegium accer- sitns eundem in synodo Bostrensi circa Annum 244. celebrata erroris convicisset, sicque gravissimis rationum momentis ad veritatis agnitionem reduxisset. Cf. Eusebius H. E. L. VI* C. 33. pag. 327. I353 Fabricius bibliotli. yraeC. vol. XI. p. 346. 136) Eusebius H. E. L. VII. c. 39. S. Hieronymus de vir. iliustr. c. 71. 137) Eusebius H. E. L. VI. c. 20.