Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a
25 detegere satagunt, et quidcunque potius allegare solent, quam 3 provenire solent jam monstra creavit, imo ea etiam, quae vere acciderunt, immutavit ; imprimis dum orali solum traditione ad posteros pervenere, similibus commentis autem praesertim eventus rariores, aut personae celebriores deformatae sunt, b) ex odio, quo laborantes contra inimicos suos, et alios, quos detestabantur diversissima mala commenti Sunt, ut illos exosos redderent, illu- sioni, contemptui, et abominationi exponerent; hinc repetendum venit, quod sectarii, aliive petulantis, et malevoli ingenii homines tanta contra Romanos Pontifices, Ecclesiasticos, et Religiosos finxerint, c) ex studio gloriae, dum aliqui se, nationem aut Ecclesiam suam gloria, et laudibus ornare cupiunt, hinc multa commenta circa conversiones nationum, et fundationes Ecclesiarum ab Apostolis, et viris apostolicis factas originem sumserunt. Commenta vel maxime in traditionibus piis obtinuerunt. Hu- ju sequentes causae statuuntur 1} ignorantia, ita teste Natali Alexandro factum est, ut praepostera rei explicatione ex jmagine Christi in quodam sudario depicta, quae Romae in Basilica Vaticana S. Petri asservata ob picturae cum prototypo aequalitatem , vera icon, vera iconia nominabatur, S. Treronica oriretur37). Ex ignorantia debilitas judicii, credendi facilitas, et superstitio, qua quis nunquam satis se credere putat, originem sumserunt; alioquin homines rudes prodigiosas res facillime amplectuntur, quia phantasia apud ipsos rationi passim praevalet, et hinc explicari potest, cur medio aevo tanta miracula divulgabantur. Praesertim autem ignorantia causarum naturalium, seu physicae talia commenta producere solet, dum homines loco causarum physicarum supernaturalcs statuunt. Exempla hujus de 37) Vid. Natal. Alexand, Hist. Eccl. Saccul. primi Art. 5. Cap. 8. Nro 2do, ubi hoc ipsum fuse, et ex plurium eruditorum testimoniis probatu?. nam haec multa c ' ’ §. ^ Praecipue in traditionibus piis.