Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a
inveniunt, sed quod int eilig unt, et dum alienos errores emendare nituntur, ostendunt suos 35); audacia, dum propria auctoritate seducti nonnulla ex operibus resecuerunt, nonnulla vero addiderant. 7) usitata veteribus scribendi ratio; nam veteres cryptographia, variis scribendi compendiis, abbrevia- turis, seu contractionibus utebantur, in quarum expositionibus successores aberraverunt; dein olim in descriptione codicum nulla interstitia, nullae interpunctiones observabantur, sed una serie exarabantur, solumque id prae oculis habebatur, ut novam sententiam novus versus, seu linea, aut litera cacteris altior inchoaret ,1 quae methodus successu temporis non paucas erroneas lectiones causavit. Denique mutatio characterum varia scribendi genera post se traxit, cumque successores veterum scribendi methodum minus, ac oportuisset, intelligereut, eam erronee legerunt, et errores plures in descriptos codices, aut edita opera intulerunt. Haec omnia uberius recensent, qui de re diplomatica egerunt 36}. 8) metus mali per lectionem aliquorum locorum procreandi; «ude quidam observantes, in nonnullis auctoribus falsa, impia, scandalosa, aut famae celebratorum virorum praejudicio- sa, eadem expunxerunt, aut mutarunt **} 9) casus et edax rerum vetustas; multa quippe opera longo usu vitiata a tineis et muribus laesa, aut humoribus corrupta sunt. ctc. *) Jos. Ant. Weissenbach lib. cit. pag. 85, dicit: Viele, und sonderbar Venetianische Ausgaben findet man , die im Tittelblatt versprechen, man habe alle Fehler der vorigen Ausgaben bemerket, und in dieser keinen geduldet. Es wäre wie die vollständigste, also die genaueste, und durchgängig verbesserte Ausgabe, ivo doch unge- eweifelt ist, dasz sie nicht nur alle Druckfehler des gebrauchten Exemplars beibehalten, sondern noch viele hundert neue hinzugefiiget. #*} ITt Friderici Horlleder: der Römischen Kaiserl. und Königlich. Majestäten, auch des heil. Römischen Reichs geistlicher und weltlicher Stände-— Handlungen und Ausschreiben, Sendbriefe, Berichte etc. von den Ursachen des deutschen Krieges Kaiser Carls des 5. wider die Schmalkaldiscbe Bundes-Obriste, Chur-und Fürsten, Sachsen und Hessen; Vlatinae: História de vitiis Pontificum Romanorum; 35) Episí. ad Lucinium. 36} V* praeter alios: Neues Lehrbuch der Diplomatik parte 5-ta.