Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a
13 patur, dum v. g. fides SS. Trinitatis ex trina immersione in Baptismo adhibita, fides noxae originalis ex baptismo parvulis administrato, fides necessitatis gratiae divinae ex precibus Ecclesiae pro agnoscenda veritate , pro implendis mandatis Divinis , pro declinanda et superanda tentatione , pro dono constantiae in adversitatibus et perseverantiae in bono probatur, dum fides purgatorii ex precibus et sacrificiis pro defunctis, cultus reliquiarum ex conatu fidelium sanguinem, et ossa Martyrum colligendi in primordiis Ecclesiae, quae vel ipsorum adversariorum testimonio a peregrinis additamentis doctrinae Ubera erant, jam viguisse evincitur. /£, . t §•7\ ' ' .Fontes. ' lies ad Histoiiam Ecclesiasticam spectantes ex fontibus fide dignis hauriendas esse dubio vacat. Ipsi autem fontes ratione originis in divinos partiuntur, et humanos. Per illos intelligun- tur S. Novi Testamenti Scripturae, quae ob asphäliae privilegium cunctos cacteros fontes, quos humanos dicimus, fide et auctoritate longissime antecellunt. Fontes humani in pnllicos, et privatos abeunt. Ad illos spectant omnia monumenta , quae publico, seu integrae cujusdam societatis nomine, et solenniter, aut a privatis, sed autheuticis conficiuntur ^Tvel ab bis confecta per, societatem ita probantur, ut haec censeri possit, illorum testimonia sua facere voluisse, llatione formae autem fontes alii sunt scripti, alii non scripti. I. ad Fontes publicos scriptos pertinent 1) documenta, et quidem publica velut acta conciliorum 10}, * 12 10) Collectiones Conciliorum aliae dantur universales, aliae particulares. Inter illas referuntur Conciliorum omnium collectio ltegia Parisiis 1641. 37. Tom, fol. 2) Sacrosancta concilia ad Regiam editionem edita Stud. Phil. J^abbei et Gabr. Cossartii Ord. J. Paris. 1672, 18. Tom. fol. (l tom. supplement. Baluzii Paris. Iö83). 3) Conciliorum collectio Regia maxima stud. Joa. Harduini Ord. J. Parisiis 1715. 12. Tom. fol. qualia autem fata subiverit haec collectio, refert Flenry Toni. 70, pag. 302. et seq, Nicolai Cokii Rresb. veneti: sacrosancta Concilia ad Regiam editionem exacta. Stud, Philipp. 7.abbéi el Gabr. Cossartii , Ord. J. insertis Steph. lialuzii et Joan. Har* duini additamentis, plurimis praeterea undecunque conquisitis monumentis Tom. 23. fol. Venet. 1728—1733. s) Joan. Dominici Mansi Archi Ep. Lucensis: sacrorum conciliorum nova et amplissima collectio. Tom. 31. fol. Florentiae et Venellis a. 1759 — 1798. 6) Ejusdem J. D. Mansi: sanctorum Conciliorum et Decretorum collectio