Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
97 dies 7ma Jail. 13 — 6 = 7ma Id. Jan. Demum ut diem Calendarum rescias, dato die vide, an post Idus contingat, tum mensis diebus unitate auctis propositum dierum numerum, uno deducto, de summa subtrahe, residuum ostendet, quotus ante Calendas sit quaesitus dies, e. g. si scire libet, quota Calendarum sit dies 25ta Jan. quae utique post Idus Jan. contingit, 32 — 24 = 8va Cal. Febr. a) a) Quod ad nomina mensium Romanorum adtinet, juxta Fulvium et Junium auctores antiquissimos a Varrone l. c. Censorino l. c. c. 22. Macrobio i. c. c. 12. laudatos cf. Plutarch, in JVu/na, nomina 10 mensibus antiquis Romulus dedit, et quidem duos primos a parentibus suis nominavit, Martium a Marte , quem patrem suum esse credebat, Aprilem ab Aphrodite , i. e. Venere , a qua majores ejus oriundi dicebantur, proximos duos a populo , Majum a majoribus natu, Junium a junioribus, Romulus enim populum in majores et juniores divisit, ut altera pars consilio, altera armis rempubli- cain tueretur, ceteros a numero, quo se in anno excipiebant, Quintilem usque ad Decembrem. Varro autem cf. Plutarch. L c. Censorinus L. c. nomina mensium Romanos a Latinis accepisse arbitratur et auctores eorum antiquiores, quam urbem, fuisse satis argute docet. Itaque Martium mensem a Marte quidem nominatum credit, non quod Romuli fuerit pater , sed quod gens latina bellicosa esset , Aprilem autem non ab Aphrodite, sed ab aperiendo^ quod tunc, natura veluti aperta, fere cuncta gignantur, Majum vero non a majoribus, sed a Maja, Junium quoque non a junioribus, sed a Junone potius, Quintilem, quod apud Latinos 5to loco fuerit, item Sextilem, ac deinceps ad Decembrem a numeris appellatos. Macrobius demum L c. ait , esse, qui nomen mensis Maji ad Romanos a Tusculanis transivisse memorant, apud quos Jupiter vocabatur Deus Majus, a magnitudine et majestate , Cincium autem putasse mensem Majum a Maja Vulcani uxore, aut juxta alios Mercurii matre nominatum et Junium apud Latinos antea Junonium vocatum , sed postea detritis quibusdam litteris ex /• 7