Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

82 vel illo anno accidisse referentium et characte­res temporum per eos adnotati b) ipsa Cluo- liologiae principia constituunt, ex quibus omnis temporum ratio deducitur. a) E. g. annus Imus belli Peloponnesiaci certo constat ex tribus eclipsibus a Thucydide adnotatis, quae tempore liujus belli contigerunt. Ima solis anno imo, altera iterum solis anno 8vo, 3ia lunae anno l9no belli, quarum eclipsium ordo ostendit, an­num Imum belli Peloponnesiaci fuisse annum P. J. 4283 ante ae. v. 431. Thucydides de Bello Pelo- ponnesiaco l. 2. num. 28. I. 4. num. 52. I. 7. num. 50. Usum eclipsium ab Historicis adnotatarum in Chronologia v. in L’ Art de verifier les Dates. b) Huc referuntur etiam anni, qui in numinis et in­scriptionibus notantur. §. 30. Tempus. Quid tempus sit, magis intelligere, quam definire, licet. S. Augustinus Confess. /. II. c. 14. ait: „Quid est ergo tempus Í si nemo ex me quaerat, scio, si quaerenti explicare velim, nescio.''1. Juxta Platonem in Timaeo tempus est motus siderum , juxta Aristotelem Phijsicor. I. 4. c. 11. tempus non est ipse mo­tus, sed numerus motus, juxta Gothofred. Guillelm. Leibnitium Opp. T. 2. Part. 1. Lo­gicam et Metaphysicam continente in Troi- sieme Ecrit de Mr. Leibniz, Christianum Mol­lium in Philosophia prima, sive Ontológia Part. 2. Sect. 1. c. 2. et alios, qui Philo­sophiam Leibnitiano-Wolfianam secuti sunt, tempus est ordo successivorum , demum juxta Imin. Kantium in dcifif ber reinen s23erminfi — 23oti bcr — ct alios Philosophos Criticos, qui ejus vestigia premunt, tempus objective nihil est et tantum subjective consideratur,

Next

/
Oldalképek
Tartalom