Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
79 pro veris assumantnr, adeoque etiam ii , qui ea scripserunt , summa fide digni habeantur. Medius gradus, cum scriptores rem necessario quidem scire debuerunt, nulla tamen necessitate ad verum dicendum compulsi, at nec ulla re, •quominus verum dicerent, impediti fuerunt , imo potius omnibus spectatis reapse verum dicere voluisse merito censentur, tales sunt viri graves, cum de proprio, ut dicitur, scitu, aut visu aliquam rem, quae publice constabat, aut ad quam cognoscendam nonnisi usus sanorum sensuum requirebatur, narrant, nec causa ulla apparet, cur rem confinxissent. a) a) Multae res sunt, circa quas non omnibus notum esse solet, quibus e causis susceptae sint, quomodo et quibus artibus gestae, quemque adeo exitum habuerint. Aliae autem sunt ejusmodi, ut omnibus , qui eadem in regione et iu vicinia vivunt, constare soleant, et propemodum nec ignorari possint, cujus generis sunt, nomina Principum regnantium, bella suscepta , eventus eorum , celebratio Synodorum , aliaque his similia. Tales res latere non possunt. Ex his colligendum est, quae aliquis scriptor necessario scire debuerit, quae non. Ultimus gradus, cum scriptores nec rem scire, nec verum dicere necessario debuerunt, attamen rem facile scire potuerunt et etiam indicia sinceritatis praeseferunt , aut saltem nullum contra eorum sinceritatem argumentum proferri potest, tales sunt scriptores seduli et graves, quibus et temporis et loci ratio veri cognoscendi opportunitatem praebuit. §. 26. Chronologiae notio. Chronologta a /qovoq tempus sermo, adeoque vi etymi sermo de et Xoyoq tempore,