Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

finibus agentium distingyi debet. Summa rei saepissime vera est, e. g. assumamus narratio­nem de Legione fulminatrice. Pluviam illam exercitus Romani liberatricem tam Christiani, quam etiam gentiles agnoverunt, duntaxat in causa pluviae inter se discordes, cum illam Christiani precibus militum Christianorum, gentiles autem suis diis adseripserint. Partium studium, cum veritatem facti fateri cogitur, adjuncta, causas, et fines agentium mutare solet. Maxime autem veritas periclitatur, cum aliquid in aestu disputationum exaratur. Talia ergo scripta severiore criticae censura indigent. G) Si scriptores tantum in adjunctis facti alicujus discrepent, non illico factum etiam quoad summam rei negandum est, sic, quam­vis scriptores de anno, quo S. Petrus Romam venit, inter se non consentiant, tamen S. Pe­trum Romam venisse prudenter dubitari nequit. Imo talis in adjunctis discrepantia et apparen­tes contradictiones ostendunt, quod scriptores non ex mutua conspiratione scripserint. Exem­plum habemus in Evangelistis. 7) Cavendum est, ne major duntaxat scri­ptorum numerus nos alliciat, sed potius ei parti adhaereamus , penes quam plura scientiae et sinceritatis indicia deprehenduntur. Saepe omnes Scriptores rem ex uno hauserunt, quo in casu illis omnibus non major, quam huic uni, auctoritas tribuenda est. Quoad collisionem negativam ■: Si rem a quodam scriptore narratam nul­lus coaevorum , aut supparium commemorat, praesertim, si res est memorabilis, si publice acta, si coaevus, aut suppar scriptor occasio­nem et causam habuisset eam commemorandi , si praeterea omnia ostendunt, talem coaevum,

Next

/
Oldalképek
Tartalom