Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

8 exhibere, et sic in fide instruere et firmare, quoad voluntatem autem : propositis recte, aut prave factorum exemplis ad amorem et imita­tionem virtutum, contra ad detestationem et fugam vitiorum accendere, una vero eflicaci- tatem Religionis Christianae ex fructibus com­mendare, verbo: Historiae Ecclesiasticae finis est: sapientiores et meliores reddere. §• 4. Dotes. Ut Historia Ecclesiastica huic fini suo re­spondeat, eam certis dotibus praeditam esse oportet, quae sunt: 1) Veritas, ne scilicet seu falsum dicat, seu verum , dum illud edicere finis Historiae exposcit, reticeat. Recte enim Cicero. De Ora­tore l. 2. e. 15. ait: „quis nescit, primam esse historiae Legem, ne quid falsi dicere au­deat, deinde ne quid veri nou audeat, ne qua suspicio gratiae sit inscribendo, ne qua simul­tatis?“ Ad hanc Historiae veritatem necessaria est Critica et libertas in narrando, utraque ta­men moderata, ne non tam ex veritatis amore et altiore Historiae fine, quam ex malevolentia, profecta esse videatur, a) a) De veritate ab Historico edicenda v. S. Gregorius M. in Ezechiel. L 1. Homil. 7. S. Bernard, in Epist. 78. Melchior Canus De Locis Theol. I. 11. c. 6. Henric. Spondanus in Annál. Eccle- siast. Baronii Continuat. T. 2. cui a. 1534. n. 18. Flcuri Hist. Eccl. T. 18. Dissert. 4. §. 13. 2) Delectus; nam vita et memoria hu­mana arctis limitibus circumscripta est, nec omnes eventus ad usus vitae conducunt. Quare ex tanta eventuum multitudine in Historia tan­tum memorabiles ad ferendi et in his etiam

Next

/
Oldalképek
Tartalom