Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
Hinc scriptum suppositum, aut certo corruptum est: 1) In quo nova vocabula, vel antiqua quidem, sed novae significationis, aut recentiores loquendi formulae deprehenduntur, quae adhuc aetate auctoris, cui scriptum attribuitur, in usu non fuerunt, sic Historia de vita, miraculis et assumptione B. Joannis Apostoli Prochoro Christi discipulo, uni e septem primis Diaconis, adscripta in numerum suppositorum refertur, quia in ea occurrunt vocabula: Trinitas , hypostasis , una substantia , quae recentiora sunt. Ceterum hic quoque cautio necessaria est; nam fors descriptor loco antiqui nominis, quod jam ignotum fuit, ut res clarior fieret, novum posuit, a) a) Ellies Du-Pin in Nouvelle Bibliotheqne des Auteurs Ecclesiast. T. 1. ed. Paris. 1730- p. f>2. ait: II y a plusieurs Ouvrages oű il s’est glissé quelques additions , qui les font paroitre plus nou- veaux. II y en a de semblables dans la Bible , dans Homere , et dans presque tous les Auteurs Ecclesia- stiques et Prophanes. 2) Sicut convenientia styli cum stylo auctoris , quo in suis operibus authenticis usus est, in opere praesertim longiore, authentiae indicium est, ita diversitas styli validum suppositionis argumentum praebet, sic S. Augustinus in Epist. ad Vincentium Rogatistam Epistolas de baptismo haereticorum S. Cypriani esse ex stylo dijudicavit, quod, prout verba S. Augustini sonant, stylus ejus habeat quamdam propriam faciem, qua possit agnosci. Contra per eundem lydium veluti lapidem plura scripta auctoribus, quibus data sunt, abjudicantur , e. g. Epistolae Senecae ad Paulum et Pauli ad Senecam merito rejiciuntur, cum