Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

§. 13. Falsitatu m. Causae falsitatiiin sunt: 1) Ignorantia et negligentia, seu defe­ctus debitae inquisitionis, e. g. cum propter eadem, vel similia nomina aliqui in transver­sum acti diversas personas et loca inter se con­fuderunt. 2) Studium 71071 tam fontibus , quam ri­vulis , impe7istim; unde errores, qui primum unius duntaxat erant, semper pluribus fiunt communes; non est certe hac major quoad litteras pestis, et faecundior errorum sca­turigo. 3) Defectus stibsidiorum Historicorum, utpote Criticae et aliorum, de quibus infra tractabimus; dum opera supposita , corrupta, erroribus plena, editiones minus accuratae , aut truncatae usurpantur, a) a) Ideo Historico nunquam satis commendari potest studium Historiae Litterariae et recensionum critica­rum de libris, eorumque editionibus, ut nonnisi ex operibus ßt editionibus plene cognitis res suas hauriat. 4) Co7ijecturae, ad lacunas in antiqua Historia explendas, ad res obscuras illustran­das , ad causas eventuum, quantumvis arca­nas, detegendas, quo fit, ut audacter opinans saepe numero nubem pro Junone amplectatur; quod illis maxime evenire solet, qui omnia in antiquis rebus scire desiderant, et quid\is in medium adducere malunt, quam doctam fateri ignorantiam. II

Next

/
Oldalképek
Tartalom