Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

39 nes a) et sic dictae notae tironicac in usu fue­rant, quas omnes dum posteri explicare cona­bantur, piures errores admiserunt; dein anti­quitus codices saepe sine interstitiis et inter­punctionibus una serie conscripti erant, nisi quod novam sententiam novus versus, seu li­nea, vel etiam littera reliquis eminentior ince­perit , jquae scribendi ratio tardiore aevo mul­tas corruptas lectiones progenuit; denique pro­pter mutationes characterum varia sunt vete­rum scripturarum genera , cum igitur antiquam scripturam posteri minus, ac par erat, notam haberent, eam cum erroribus legerunt, adeo- que etiam plura menda in descriptiones et edi­tiones operum ingressa sunt. V. haec uberius apud eos, qui de re Diplomatica tractant, et nominatim, quae hic diximus, in 91eucé ßef)D= qebäube bee £>ipíomaíiÉ Parte 5a continentur. a) Ad corruptiones, quae ex compendiis scribendi ena­sci solent, praecavendas Justinianus Imperator Praef. i. De conceptione Digestor, ad Tribon. §. L3. sic statuit: „Ne autem per scripturam aliqua liat in posterum dubitatio : jubemus non per siglo­rum captiones et compendiosa aenigmata, quae mul­tas per se, et per suum vitium antinomias induxe­runt, ejusdem codicis textum conscribi, etiamsi nu­merus librorum significatur, aut aliud quidquam; nec enim per specialia sigla numerorum manifestari, sed per litterarum consequentiam explanari con­cedimus.cc . 8 8) Metus mali ex lectione aliquorum lo­corum oritur i; hinc nonnulli ex certis aucto­ribus loca, quae falsa, impia, scandalosa, et famae illustrium virorum noxia videbantur, expunxerunt, aut emendarunt, a) a) F. g. Platinae Historia de vitis Pontificum Ro­manorum, Joannis Aventini Annales Bojorum , M. Franciad Guicciardini JLa Historia d’ltalia, el

Next

/
Oldalképek
Tartalom