Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

37 addendo, demendo, et permutando vitiaverit, et sub nomine ipsius insultans circumtulerit. Etiam S. Leo Magnus in Epist. ad Marcianum Augustum scribit, quod haeretici Epistolam suam ad Flavianum quibusdam litteris, vel syllabis commutatis corruperint, ut inde au­sam arriperent, ipsum Nestoriani erroris insi­mulandi. 3) Consvetudo, quae nondum inventa ty­pographic vigebat, codices in societate de­scribendi, uno dictante, unde dictantium ce­leritate , balbutie, et vitiosa lectione varii er­rores irrepserunt. 4) Librariorum, seu descriptorum lucri cupiditas, ignorantia et incuria a) lucri cu­piditas ; nam pro pretio scribentes saepe pro­pter majus lucrum, ut plus scribere, adeoqüe plus mereri possint, nimia festinatione scri­pserunt, et hinc plura menda in scribendo commiseruntignorantia et incuria, dum nempe corrupto codice usi sunt, dum integrum qui­dem codicem prae manibus habuerunt, sed il­lum ubique bene legere non sciverunt, aut sine debita attentione legerunt et descripserunt, dum ad notationem a quodam in margine ap­positam in textum intulerunt , eoquod eam ab alio librario omissam fuisse suspicarentur, dum dictantem male intellexerunt, aut non satis attente eum auscultarunt, denique dum interpunctiones vel nullas vel perperam appo­suerunt. b) a) Adtenlione digna est eruditorum in Aleppo consve­tudo , accuratae librorum alicujus momenti descri­ptioni invigilandi. V. Alexander Russel won fcctli 3*,a ftaní'C t>cr Öelebrfomfeit pi Aleppo p. 72. juxta ver­sionéin Joan. Friderici Ginelin Gollingac 1798. 1») Fiiam praepostera interpunctione sensus mutatur, et corrumpitur. Aliqui acatholici, probaturi, quod

Next

/
Oldalképek
Tartalom