Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
258 in f. singulus Tomus unam centuriam, seu sc- culum complectitur. Scopus operis est apologia Ecclesiae Evan- gclico -Lutheranae , seu ostendere, quod haec Ecclesia verum primaevae Ecclesiae ectypon sit, Ecclesia vero Romano-Catholica ab ea defecerit. Peculiaris Centuriatorum Magdeburgen- sium industria negari non potest. Documenta ingenti labore collegerunt, missis, qui in diversis Europae provinciis illa conquirerent, amicis, a) Multa sane bona in centuriis continentur. Attamen etiam copiosos naevos habent. Auctores earum pravis animi adfectibus fraena laxant, et magis studio sectae, quam amore veritatis, ducuntur. A testibus, quos adducunt, multa tamquam machinis extorquent, ut vel inviti dicant testimonium , quo ipsorum consilia juventur. Alma, licet nolit, testis tamen esse vetustas cogitur. Opera supposita pro genuinis, corrupta pro integris, dubia pro certis usurpant. Multa in narratione manca, indefinita, non satis confirmata habent. Stylo etiam nimis polemico utuntur. At ingenue pariter fatendum , plures tales lapsus temporum illorum conditioni adseribendos esse. Via incedebant nondum trita, idque in ipso pene re- nascentium Jiterarum diluculo, editiones Patrum adhuc plerumque erant mendosae, multa MSS. delitescebant in Bibliothecis, sua Centu- riatores nullo praeeunte exemplo colligebant ex fractis, et disjectis collapsae vetustatis ruderibus , nec Critica eotum floruit. Praeterea in primo , qui reformationem sequebatur, animorum aestu Iliacos intra muros peccatur et extra. a) Guil. Cave de Centuriatoribus /. c. ait: „Quo vero res felicius cederet, missi sunt in diversas Europae provincias, qui pulverulentos Bibliothecarum angu-