Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

247 versionibus Constantini Roncaglia, et Joannis Dominici Mansi novissime prodiit Venedis a. 1778. Tomis 9. in f. cui aliquot Concilii Tri- dentini Decretorum illustratio et vindicatio, nec non rerum Ecclesiae Sec. 17mo et 18vo enarratio, tamquam supplementum, accessit Bassani anno eodem Tomis 2. in f. a) Cum Natalis Alexander controversias , quae inter Sacerdotium et Imperium agitabantur, juxta spiri­tum sic dictarum Libertatum Ecclesiae Gallicanae explicuisset, Innocentius Limus Pontifex omnia ejus scripta , adeoque et Historiam Ecclesiasticam , imprimere, legere et retinere sub poena excommu­nicationis prohibuit. At, postquam hoc opus cum adnotationibus Constantini Roncaglia editum fuisset, ex Indice librorum prohibitorum exemptum est v. Praefatio - Hist. Eccl. J\ i. edit. cit. vita Na­talis Alex. Hist. Eccl. T. 3. ab initio. Du Pin Le. Claudius Fleury Abbas, informator Prin- cipum regii sangvinis sub Ludovico 14toRege, dein autem Ludovici 25ti juvenis Regis a con­fessionibus Contin. Hist. Eccl. Fleury T. 1. seu in ordine T. 25. in Praefat. Du Pin l. c. scripsit Histoire Ecclesiastique inde ab ascen­sione Christi usque a. 1414. inclusive. Corani me est editio Parisiensis a. 1691 —1720. Tomi 20 in 4. Illum allegationes fontium, amor ve­ritatis, peritia Criticae, maturitas judicii, modestia, amaenitas et perspicuitas dictionis, nec anxia arte quaesitus, sed sponte natus decor omni laude dignissimum reddunt. In pri­mis Dissertationes illius in Historiam Eccle­siasticam , tam ipsi Historiae Ecclesiasticae in­sertae , quam etiam separarim editae, nun­quam satis commendari possunt. In Clironolo- gia tamen parum accuratus est. Post mortem Fleuryi Historiam ejus conti­nuavit Joannes Claudius Faber Congregatio­

Next

/
Oldalképek
Tartalom