Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

245 quae sunt Legatorum a Latere per se, aut suos sub­stitutos exercere posse et ideo jus appellationes ad Sedem Apostolicain impediendi, Nuncios ejus non admittendi etc. habere contenderunt. Praeterea do­minium directum in Siciliam Sedi Apostolicae, a qua Reges Siciliae eandem, tamquam Feudum, per investituram accipere debeant, competere baud agno­verunt. Contra Baronius in memorato Tractatu di­sputat , Diploma Urbani 2di Rogerio datum, quo Rogerium et ejus haeredes in Sicilia Sedis Apostoli­cae Legatos, attamen cum limitationibus, consti­tuit , quoad has limitationes ad jura Regum Siciliae augenda , mutilatum et hoc nonnisi primum a Carolo 5to Imperatore receptum esse, Sedem Apostolicain ante Carolum 5tum constanter appellationes ex Si­cilia suscepisse, Legatos in eam misisse , hoc regnum Regibus per investituram contulisse etc. V. Baronii Tractatum de Monarchia Siciliae l. c. 5- 80. Historiam Ecclesiasticam deinceps p lures excolue­runt, in primis Galli. Caesare Baronio signum sufferente , ac vcluti classicum canente quamplurimi in eadem palaestra suas vires exercuerunt, ut adeo, si opera omnium legere velles , damnato longi Sisypho laboris simillimus vidercre. Inter eos principe loco Galli memorandi veniunt. In primis Edmundus Richerius, Petrus de Marea , Joannes Launojus, et Ludovicus Elias Du Pin eruditis operibus suis varia Hi­storiae Ecclesiasticae capita non mediocriter illustrarunt. Sed liberior sentiendi et scribendi ratio ipsis etiam inimicos peperit. a) a) Sic Urbanus 8vus et Innocentius lOmus Petro de Marea per Ludovicum I3tium Regem Galliae in Episcopum Consoranensem denominato propter Opus i De Concordia Sacerdotii et Imperii necessarias Bullas denegarunt. Nonnisi, postquam libello edito

Next

/
Oldalképek
Tartalom