Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
238 Auberf. Miraeus in Auctario de Scriptoribus Ecclesiasticis c. 499. Ex his omnibus satis intelligitur, quanta cautione opus sitin lectione Historicorum medii aevi* a) De his Melchior Canus De Locis L/ieol. L 11« c. f>. ait: ,,dum quidam affectui suo nimium indulgent, et ea scribunt, quae animus scribentis dictat, non veritas, tales Divos quandoque nobis exhibent, quales Divi ipsi, etsi possent, esse tamen noluissent. Ecquis enim credat, Divum Franciscum pediculos semel excussos in se ipsum solitum esse immittere ? Quod ad sanctitatem viri scriptor pertinere putavit, equidem non puto, qui paupertatem sciant viro sanctissimo placuisse semper , sordes nunquam.u Speciatim de Speculo exemplorum , et Legenda aurea l. c. ait: „Nec ego hic libri illius' auctorem excuso , qui Speculum exemplorum inscribitur , nec historiae etiam ejus, quae Legenda aurea nominatur. In illo enim miraculorum monstra saepius, quam vera miracula, legas: hanc homo scripsit ferrei oris , plumbei cordis , animi certe {parum severi et prudentis.“ $. 78. Scriptores recentiores. Postquam Constantinopolis a Tureis capta ct Imperium Graecorum eversum fuisset, mu* sae apud hanc nationem, omnium olim bonarum artium altricem, conticuerunt. Quare deinceps eos tantum recensendos habemus, qui in Occidente Historiam Ecclesiasticam scriptis illustrarunt. Cum Novatores ex Historia Ecclesiastica Catholicos impugnarent, et ex ea ostendere vellent, eos a doctrina et institutis primaevae Ecclesiae descivisse, in primis autem, cum Centuriatores Magdeburgenses, e coetu Protestandum , suam Historiam Ecclesiasticam hoc consilio edidissent, Catholicis occasionem prae-