Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
235 a) De celero recurrendum ad Scriptores Byzantinos, iu quibus multa ad Historiam Ecclesiasticam pertinentia habentur. Hi in corpore collecti Parisiis et Venetiis prodierunt. Pro commodiore autem eorum usu adhibendum Stritteri opus: Memoriae Popu- lorum , olim ad Danubium, Pontum Euxinum , Paludem Maeotidem , Caucasum, Mare Caspium et inde magis ad Septemtriones incolentium , e Scriptoribus Historiae Byzantinae erutae et digestae a Joanne Gottliilf Strit- tero, Gymnasii Academiae Scientiarum Imperialis Petropolitanae Conrectore. Tomi 4 iu 4. Petropoli a. 1771 —-1779, Hi Scriptores equidem suis naevis , jam majoribus , jam minoribus , non carent, attamen maximam partem utiliores sunt, ac alii de medio aevo Scriptores Chronicorum. Pro Historia Ecclesiastica tunc in primis suum pretium habent, cum res in Ecclesia gestas sine respectu ad controversias et sectas duntaxat in nexu cum rebus politicis narrant. Insuper de editione Veneta notandum , quod, utut Parisiensi locupletior , minus tamen , ac haec, exacta sit, in qua praeter verba corrupta integrae saepe constructiones deficiunt. De Scriptoribus Byzantinis v. Biblioth. Historica in-? structa a Struvio, aucta autem aBudero et Meuselip Vol. 5. P. 1. §. 76. Latini medii aevi. Seculo 8vo : Venerabilis Beda, Ord. S. Benedicti, v. ipsum Bedam de sua vita post Hist. Eccl. Gentis Anglorum. Scripsit inter alia Libros 5 Historiae Ecclesiasticae Gentis Anglorum a primo Julii Caesaris in Britanniam adventu ad annum 731. Opus aestimandum , licet auctor nonnunquam incertis etiam rumoribus facile fidem dederit. Exstat haec Bedae Historia Ecclesiastica inter opera ejus, quae prodierunt etiam Coloniae Agrippinae a. 1688. in Tomis 8 in f. editionem recentiorem Cantabrigiensem de a. 1722 videre non potui.