Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

233 nihil suberat, nimia facilitate adoptavit, et in chronologiam quoque gravius peccavit. Ver­sio Historiae Ecclesiasticae Eusebii a Rutino in libris 9 facta exstat inter opera Eusebii T. 2do edit. Basileensis a. 1570. in f. Libri 2. Historiae Ecclesiasticae Rutini habentur inter opera ejus T. Imo edit. Parisiensis a. 1580 iu f. item in Eusebii, Rutini, Socratis, Sozo- meni, Theodoriti, Theodori, Evagrii editione Basileensi a. 1587. Seculo 5to: Sulpicius Severus ex Aquitania in Galliis oriundus, causidicus , uxore autem celeribus fatis adempta vitae monasticae sectator, a) Sanctis viris Martino Episcopo Turonensi et Paullino Episcopo Nolano familiaris. S. Paul­linus Epist. Ima ad Severum Sulpicium \\\ Ma­ge ima Bibliotheca veterum Patrum, et anti­quorum Scriptorum Ecclesiasticorum Tomo 0to. edir. Lugdun. Gennad. De Viris Illustr, c. 19. praeter alia scripsit Libros 2 Historiae Sacrae inde ab orbe condito usque ad annum ae. v. 400. Elegantia sermonis se plurimum commendat. Cetera est scriptor credulus, et in chronologia non satis exactus. Optima operum Sulpicii Severi editio studiis Hieronymi de Prato prodivit, quae etiam in Biblioth. Vet. Patrum antiquorumque Scriptorum Ecclesia­sticorum Gallandii T. 8vo invenitur. a) Num Sulpicius Severus Sacerdotio fuerit initiatus , quamvis id asserat Gennadius U c. non est adeo exploratum, ut nullus liac de re dubitandi locus reliquus sit. Seculo 6to : Epiphanias Scholasticus, seu Causidicus. Cum Seculo 6to inter Latinos paucissimi grae-

Next

/
Oldalképek
Tartalom