Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

23 e. g. immunitates Clericorum , aut ex jure Ec­clesiastico, quae Imperantibus civilibus suam originem debent, uti e. g. quaedam matrimo­nii impedimenta dirimentia; Historiae Eccle­siasticae fructus est, quod Jus Ecclesiasticum postmodum ab hujusmodi erroribus perpurga­tum sit, et nonnisi ab eo tempore, quo Histo­ria Ecclesiastica magis excoli caepit, epocha Juris Ecclesiastici emendati deducenda est. a) a) Cum Historia Ecclesiastica Theologis adeo necessa­ria sit, Benedictus I4us Pontifex Collegium Romae erexit, sub nomine Academiae Historiae KecLe­si asticae v. Continuationem Fleurii J\77. p. 225. lluth äkrfuct) einer &trcfyen<j. béé isten SaÍR'lp T. 1, p. 590. §'• 7. Fontes. Historiae Ecclesiasticae fontes post Scri­pturam Sacram N. F. sunt: l) Documenta et quidem alia publica, uti Acta Conciliorum a) Decreta Romanorum Pontificum b) Libri Liturgici c) Constitutiones summorum terrae Prineipum in rebus Eccle­siasticis d) Concordata, Confessiones lidei etc. alia autem privata, uti Epistolae, Testa­menta etc. a) Collectiones Conciliorum aliae sunt universales, aliae particulares; Universales, quales sunt prae­cipuo : Conciliorum omnium Generalium et Provin­cialium Collectio Regia rP.d7.f. Paris, a. 1644. Haec collectio procedit usque ad annum 1623- in­clusive. Collectio Philip. Labhei et Gabr. Cossartii Jesuitarum sub titulo: Sacrosancta Concilia aci Regiam editionem exacta 7\ 16. f- Lutetiae Parisiorum a. 1671 — 1672.

Next

/
Oldalképek
Tartalom