Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

qui U. C. praecesserunt, addatur; 2) respon­dens annus ante ae. v. si inventus annus P. J. subtrahatur ab annis P. J. 4713, residuum ex­hibebit quaesitum annum ; 3) post ae. v. si anni 753, qui ex annis U. C. ae. v. praecesse­runt, subtrahantur datis annis U. C, §. 53. Aera Christianorum. Aera C/iristiana ab Incarnatione, aut Na­tali Christi ducitur. Hujus aerae auctor fuit Dionysius Exiguus Sec. 6to. Yerba ejus sunt in Epist. Ima: „Quia vero S. Cyrillus Imum Cyclum ab anno Diocletiani 153 coepit, et ulti­mum in 247 terminavit, nos a 248 anno ejusdem Tyranni potius , quam Principis inchoantes , no­luimus circulis nostris (Paschalibus) memoriam impii et persecutoris innectere, sed magis ele­gimus ab Incarnatione Domini nostri Jesu Chri­sti annorum tempora praenotare, quatenus ex­ordium spei nostrae notius nobis existeret, et causa reparationis humanae, idest passio Re­demptoris nostri evidentius eluceret.“ Jam Dionysius Exiguus annum Diocletiani 248 , a quo circulos suos (nam Cyclus 95 annorum Dionysii Exigui ex 5 minoribus circulis, seu 5 enneadecaéteridibus constat, ut ex ejus Epist. ‘Ida apparet) inchoavit, cum anno ae. v. 532 junxit. In cursu anni Diocletiani 248 annus ae. v. 532. a Calend. Jan. incepit, ut ex iis, quae infra de Aera Diocletianea dicemus, pa­tebit. Igitur Dionysius Exiguus annum ae. v. Imum eundem, quem nos hodie, seu annum Julianum 46tum P. J. 4714tum, constituit. Beda /. De Temp, ratione c. 45. Ludw. Ideler j^anbb. bet mait), unb íedjn. <§()tonoí, 2. S3, p. 367

Next

/
Oldalképek
Tartalom