Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
182 18 restant, qui Cyclus Judaicus competit anno Incarnationis, seu ae. v. Imo, ad quem tribus adjectis numerus aureus Alexandrinorum 2 prodibit, qui eidem anno proprius est. b) a) Aera Constantinopolitana jam tempore S. Maximi Sec. 7mo nota fuit $ jam enim S, Maximus in Com- puto P, 1. c. 12. eos commemorat, qui ad annos Adami 16 adjiciunt, quod aerae Constantinopolita- nae congruit. b) Sic Isaacus Monachus in Computo c. 6- ait: ,,Ab orbe condito — anni sunt 6880. Hi per 19 divisi relinquunt 2. Proinde Cyclum Lunae 2 esse pro-? nunciainus,“ Hic est Cyclus Judaicus. Annus aerae Constantinopolitanae 6880 respondet anno ae. v. 1372. Si igitur ad 2 addantur 3, numerus aureus Alexandrinorum 5 prodibit, qui anno ae. v. 1372. competit. Jam ut anni aerae Constantinopolitanae ad annos nostrae ae. v. reducantur, ab annis aerae Constantinopolitanae 5508 , aut 5509, subtrahendi sunt, prout nempe quaeritur annus ae. v., cujus maxima pars cum anno Con- stantinopolitano convenit, aut ille, cujus Ima Septembris annus Constantinopolitanus incipit. Ut autem anni ae. v. in annos aerae Constantinopolitanae convertantur, ad annos ae. v. 5509 addendi sunt, summa exhibet annum Constantinopolitanum, qui Ima Septembris dati anni ae. v. inchoatur. Etiam cum reliquis Graecorum aeris simili ratione procedendum est. §• 51. Aera Olympiadum. Olympias est spatium 4 annorum, quod intercessit inter duos ludos Olympicos, quos Graeci ad Olympiam Elidis urbem in Peloponneso 5to quovis anno ineunte sub solstitium