Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
178 túr anno mundi 5501 , in 2da anno mundi 5493, in 3tia vero anno mundi 5509.“ Jam de aera Alexandrina, seu quae Incarnationem Christi in anno mundi 5501 defigit, observandum est, quod Africanus nostram aeram vulgarem tribus annis anticipaverit; cum enim nos epocham Incarnationis anno Juliano 4Gto alligamus, Africanus eam cum anno Juliano 43tio connectit. V. Pagius in Critica in Annales Baronii T. 1. Dissert, de Period. Graeco - Rom. num. 35, et f. Dein autem inter utrumque hunc computum alia et major differentia inducta est, cum ex calculo Africani initio imperii Diocletiani 10 anni rescissi fuerunt; nam, cum juxta Africanum annus mundi 5787mus, Christi vero 287mus numerari debuis* set, tantum annus mundi 5777mus et Christi 277mus numeratus est. Hoc patet ex Theophane aeram Alexandrinam adhibente, qui in Chr0710graphia initio inter Scriptores Hist. Byz. annum mundi 5777mum et Incarnationis 277mum cum Diocletiani anno Imo conjungit. a) Hac ratione in posterum inter nos et Alexandrinos quoad epocham Incarnationis 7 annorum differentia fuit; nam antea nos in ea tribus annis praecesserunt, et sine dicta 10 annorum resectione imperii Diocletiani annus Imus, qui nobis est annus Christi 284tus, illis 287inus fuisset, cum autem 10 illos annos suppresserunt, nonnisi 277mus fuit, adeoque, qui prius quoad epocham Incarnationis tribus annis praecesserunt, dein nos 7 annis secuti sunt, b) Atque haec est vera solutio earum difficultatum , quae tot Chronologos in lectione antiquorum Scriptorum Graecorum, Aera Alexandrina utentium, perturbarunt, c)