Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

traditione probari debent, hanc autem Histo­ria Ecclesiastica suppeditat, cum ostendit, quid semper, ubique et ab omnibus creditum sit. 2) Theologia Dogmatica saepe sua ex Con­ciliis et Patribus desumit, jam autem Historia Ecclesiastica docet, quid Ecclesia in Conciliis occasione haeresum definiverit, et sua lumina offert, ut Patres recte intelligantur; Patres enim obscuri manebunt, nisi sciamus eorum biographiam , patriam, studia, philosophiam, adjuncta, occasionem, scopum scribendi, ae­tatem, qua aliquis Pater scripsit, an nempe junior, vel senior, an nata jam controversia, an lata ab Ecdcsia definitione, an non retra­ctaverit; denique haeresibus cognitis Patres, qui contra illas scripserunt, magis intelligun- tur ; haec autem omnia ex Historia Ecclesia­stica hauriuntur. 3) Theologia Dogmatica debet refutare liaercses , ad hoc autem oportet scire haeresum natales, causas, argumenta, quis error prae­cipuus et principalis, a quo alii promanabant, fuerit, quibus coloribus haeretici figmenta sua illiniverint, quae studia et vitae ratio secta­riorum fuerit , quomodo a primaevis placitis suis pedetentim recesserint, et in doctrina per­petuo variaverint; primus ad victoriam passus est, inimicum, quocum manus conserendae sunt, noscere a) et haereses ad originem redu­xisse , refutasse est. ] !aec omnia rursus ex Hi­storia Ecclesiastica desumuntur. Dein sectarii dicunt, ad Religionem Christianam progressu temporis a Catholicis multa, quae a placitis Jesu Christi prorsus aliena, imo iis repugnantia sunt, addita, adeoque haec omnia a vera Jesu Christi Religione resecanda esse. His Theolo­gia Dogmatica ex Historia Ecclesiastica respon-

Next

/
Oldalképek
Tartalom