Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
163 quot annos P. J. mundi creationem praecessisse arbitretur. Sic Petavius Rationar. Temp. T. 2. P. 2. /. 2. c. 1. ab orbe condito usque ad initium ae. y. numerat annos 3983. Usserius in Annál. V. et N. Test, in aetate Mundi Ima. 4003. Dicta methodo rescimus , juxta Petavium annos 730, juxta Usserium 710 P. J. mundi creationem antecessisse. Hi addantur ad annum mundi, quo hi Chronologi ante ae. v. quidpiam accidisse referunt, et sic idem annus ex mente eorum ad annum P. J. reducetur. Postea autem haec annorum P. J. summa unitate imminuta subtrahatur ab annis P. J. 4713, qui ae. v. praecesserunt, et sic residuum exhibebit annum ante ae. v. e. g. initium Olym- piadum ponit Petavius 1. c. I. 3. c. 1. anno mundi 3208, adeoque juxta dicta 730 = 3938 P. J. 4713 — 3937 = 776, ergo annus mundi 3208 respondet anno ante ae. v. 776. 2) ad apparentes Chronologorum contradictiones conciliandas, si enim dicta methodo anni a Chronologis assignati ad P. J. redigantur , saepe, qui dissentientes videbantur, concordes deprehendentur. V. g. initium Olympia- dum figitur: Juxta Petavium l. c. anno mundi 3208 730 = 3938 P. J. Juxta Usserium l. c. in aetate Mundi 5ta anno mundi 3228 -f- 710 = 3938. P. J. a) a) Sic memorati Chronologi quoad initium Olympia- duin conciliantur ; concipiamus enim binos terminos, initium mundi, et initium ae. v. inter quos institutio Olympiadum intermedio quopiam loco interjecta est, fieri potest, ut Chronologi initium Olympiadum a primo termino inaequaliter removeant, ab allero aequaliter, nempe spatio annorum 776.- *