Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
141 quo ! Mabillon De Re Diplom. I, 6. sub n. 171- citat, in quo hacc Data leguntur: Acta sunt liaec anno ab Incarnatione Domini 1109. Indictione II. Epacta XVII. Concurrentes IV. Cyclus lunaris V. Cyclus deceiinovennalis VIII. etc. Porro Cyclus de- cennovennalis in Chartis aliquando a Januario , aliquando a Martio incipit, quod notandum est, ut certa Data conciliare possimus. Pro Januario exemplum habemus in Charta, quae in L’Art de verifier les Dates T. 1. §. 13. citatur cum his Datis : Factum est hoc anno Incarnationis Verbi 118L, Indictione XIV , Epacta, III, Concurrente III, Cyclo decennovennali IV, Feria II, Idus Febr. Omnia haec Data indicant annum 11SI. Sed ad Cyclum decennovennalem IV. cum ceteris his Datis conciliandum , ille a Januario inchoari debet $ si enim a Martio inchoaretur , loco IV. essent III. Pro Martio autem exemplum habemus in Charta, quae perinde in L’Art de verifier les Dates /. c. allegatur, in qua haec Data leguntur: Anno ab Incarnatione Domini 1027 circulus lunae II, Indictio XI. etc. Haec Data ostendunt, quod ista Charta data sit in Januario , aut in Februario anni 1028 juxta hodiernum annos numerandi modum. Charta notat annum 1027 , quia initium anni a Paschate desumptum est. Circulus lunae II est Cyclus deceiinovennalis, qui tribus annis citius incipit, quam Cyclus lunae. Auctor Chartae tantum II. numerat, ubi tamen annus 1028 ae. v. non 2dus, sed 3tius fuit in Cyclo 19 annorum, quia ille hunc 3tium tantum a Martio numerare incipit, Charta autem data est ante Martium. Indictio XI et alia Data Chartae indicant annum 1028. b) Quomodo enneadecaeteris cffemum prodierit, alibi exposuimus. Eam dein Christiani ad lunam 14tam Paschalem determinandam transtulerunt. Quis autem primus hoc fecerit, incertum est. Id tamen constat, quod jam ante Concilium Nicaenum Oec. linum Anatolius Episcopus Laodicenus in sno Canone Paschali enneadecaeleride usus fuerit, Anatol. Canon Paschalis apud Andr. Galland. Biblioth. Pet. Patrum T. 3. Euseb. H. E. L 7. c. 32. indubie exemplo ab Alexandrinis accepto, tum quia Anatolius patria Alexandrinus fuit, ut Eusebius /. c. testatur, tum quia Alexandrini a disciplinis mathematicis et astrouomicis semper celebrati exstiterunt.