Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
130 dein dividatur per 28, quia Cyclus solis ex 28 annis constat, residuum exhibebit Cyclum solis, si autem divisione facta nihil remaneat, Cycius solis erit 28. liegulae pro inveniendo Cyclo solis his versiculis continentur : Junge annis Domini ter ternos, perque viginti Octo seca summam, Cyclus solaris habetur. Aut aliter : si datus annus ae. v. dividatur per 28 , quotiens dabit numerum integrorum Cyclorum post aeram vulgarem, residuum vero cum 9 conjunctum erit Cycius solis pro dato anno. Ast dicta tantum Calendario Juliano conveniunt ; nam juxta Calendarium Gregoriánul« non post 28, sed post 400 annos Literae Do- inin leak's eadem serie recurrunt, cum juxta Calendarium Gregorianum intra 400 annos tres centesimi communes Cyclum 28 annorum perpetuo interrumpant. Litera autem Dominicalis pro dato anno sequenti methodo invenitur, nempe : Literis A B C D E F G. subscribantur numeri 1 2 3 4 5 G 7. Dein data summa annorum ae. v. summa bissextilium praeteritorum, quae e divisione eorundem annorum ae. v. per 4 innotescit, item 5 addantur, postea pro Calendario Gregoriáné dies usque ad datum annum ae. v. exmissi subtrahantur, reliquum autem per 7. dividatur, residuum ex 8 subtractum dabit numerum , cui superius adscripta Litera Dominicalis respondet, si vero nullum fuerit residuum, Litera Dominicalis erit A. Si annus fuerit bis- sextilis , Litera hac ratione inventa pro posteriori anni parte serviet inde a die intercalari, pro priori autem anni parte sequens Litera ponitur ordine retrogrado a)