Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

134 et novis in eo mensium nominibus ad Scriptores Gallos, qui iis utebantur, intelligendos , v. Sinlcit. jur Sdtfunfce. JperauSg. von Vega 1. c. Hodie igitur in Europa tantum Russi et Graeci adhuc retinent Calendarium Julianum, seu stylum veterem. §• 39. Cycli. Cyclus, a graeco v.w.loe, circulus, est cir­culus , seu certus numerus annorum in orbem redeuntium, quo veluti charactere quodam tempora distinguuntur. Cycli alii sunt simpli­ces , alii compositi, qui nempe ex cyclis sim­plicibus constant. Cycli simplices sunt tres, nempe solis, lunae , et Indictionis , cycli com­positi , seu Periodi celebriores sunt duae , nempe Victoriana , et Juliana, a) a) Cycli primum excogitati fuerunt ad annum lunarem cum solari exaequandum, sicut ex dictis constat. Usum cyclorum , etiam anno solari invecto , Chri­stiani ad Pascha determinandum retinuerunt. Tali cyclo evoluto totum id , quod iu illo est, eodem ordine redit. §• 30. Cyclus solis. Cyclus solis est spatium 28 annorum, quibus evolutis septem Literae Dominicales ad initium suum redeunt, et rursus eadem serie recurrunt. Cyclus solis vocatur etiam ipse nu­merus exprimens unum annum ex serie dicto­rum 28 annorum. Porro cyclus solis sic appel­latur ab anno solari, qui ejus fundamentum constituit, vel a prima hebdomadis die , nempe die solis, seu die Dominica, cujus characte­rem , seu Literam Dominicalem , ostendit. Jam inde ab antiquissimis temporibus dies hebdo­madarum primis septem alphabeti Literis desi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom