Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
128 statim 2Őtam numeravit, quod dein omnes Belgii provinciae, praeter Geldrienses et Ul- trajectenses penes antiquum errorem manentes, ratum habuerunt. Etiam Poloni, Rigensibus exceptis, dicto anno 1582 Calendarium Gregoriánul« susceperunt. Thuanus l. c. Famianus Strada De bello Belgico ad a. 1581, et 1582. Blondeil. I. c. Joan. Demetrius Sulikovius Ar- chi-Episcopus Leopoliensis in Commentario Brevi rerum Polonicarum ad a. 1582. Quoad Germaniam : Gregorius 13ius Lu- dovicum Madrucium Cardinalem Episcopum Tridentinum , causam novi Calendarii acturum, ad Rudolphum Imperatorem misit. Quare Ru- dolphus in Comitiis Augustae Vindelicorum a. 1582. celebratis negotium isthoc proposuit. At ipsi in primis obstitit Augustus Elector Saxo- niae, qui accepta a Vilhelmo Messorum Principe, summae inter Protestantes auctoritatis, ad quem de hac re scripserat, praevie instructione contendit, hanc potestatem Romano Pontifici salva Imperatoris et Principum auctoritate concedi non posse , ante omnia disquirendum esse, ad quem Calendarii, quod ab omnibus nationibus eadem forma recipi publici commercii maxime interest, corrigendi et promulgandi jus pertineat, qua quaestione determinata de ipsa correctione, non tamen juxta methodum Lilii, et promulgatione novi Calendarii agendum venire. Saxoni prolixe haec peroranti cuncti Confessioni Augustanae addicti assensum praebuerunt. Cum igitur nemo Principum, aut Civitatum Confessionem Augustanam am- plectentium Calendarium Gregorianum recipere vellet. Imperator negotium distulit et veterem formam hactenus usurpatam in judiciis Camerae eo anno servari mandavit. Verum sequente