Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

126 tesimis annis dies intercalaris omitteretur, et 4tus tantum centesimus annus more solito bis- sextilis esset. Hinc anno 1600 intercalatio fa­cta, at anno 1700 et 1800 omissa est, et etiam anno 1900 omitti debebit, verum annus 2000 iterum bissextilis erit, a) Atque hac ratione ita conciliatus est annus civilis cum anno solari astronomico, seu vero, ut ii intra 400 annos nonnisi 2 horis et 4/ a se invicem differant, quae differentia, cum in unum integrum diem excreverit, facile omitti poterit. Post hanc Calendarii correctionem annus correctus Gre­goriánus , et Calendarium novum, seu corre­ctum , Gregorianum appellabatur, b) Bulla cit. Greg. 13£«V, Thuanus l. c. Spondanus /. c. Blondell. I. c. I. 2. c. 3. et 5. a) Ex dictis patet, quod ab illis , qui hucdum Ca­lendario Juliano utuntur, jam nunc 12 diebus dif­feramus, cum ex Calendarip correcto 10 dies ex- missi sint, dein anni 1700 et 1800 apud illos bis­sextiles fuerint, apud nos autem communes. b) In hujus correctionis memoriam Gregorius 13ius etiam numisma cudi jussit, in cujus una parte ex­hibetur caput Pontificis cum perigraphe: Gregorius 13ius Pont. Opt. Maximus — in altera autem parte caput arietis cum quatuor stellis, quae for­mant constellationem arietis in zodiaco, cum peri­graphe : Anno restituto 1582. Hoc totum circum­datum est figura serpentis caudam suam mordentis , quia Aegyptii in suis hieroglyphis annum et aeter­nitatem hac figura expresserunt. In altera hac nu­mismatis parte sub capite arietis exhibetur sertum florum , quorum cacumina inter aures et cornua arie­tis transeunt, et supra stellam, qua medium in fronte arietis notatur, in nodum desinunt. Per ser­tum florum designatur aequinoctium vernum, per colligationem autem serti supra stellam in fronte arietis designatur defixio aequinoctii verni ad initium signi arietis hac stella, quae est prima hujus signi in zodiaco, denotatum. Hoc igitur totum allegorice significat restitutionem anni Christiani in statum

Next

/
Oldalképek
Tartalom