Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

118 nionem secuti, vetus anni civilis exordium a Julio Caesare defixum, seu Imam Januarii, Circumcisioni Domini sacram, receperunt, a) a) Igitur tanta diversitas apud varias nationes in forma anni, et in exordio ejus Clironologiam valde im­plexam reddit. Facile est hac in re errare et con­tradictiones invenire , ubi reipsa nullae sunt. Quare donciliatio auctorum in istis Historico summe neces­saria est. $. 36. Annus Julianus. Propter perfidas, quas supra exposuimus , Pontificum intercalationes demum annus adeo vitiosus evasit, ut menses liyemales in autum­num , et autumnales in aestatem reciderent, a) Ilinc Julius Caesar, cum rerum potitus etiam Pontifex Maximus esset, adeoque haec cura ad ipsum pertineret, anno U. C. 708, ante ae. v. 45. opera Sozigenis usus invalescenti malo remedium attulit. In primis , quo retro delictum corrigeret, mense intercalari 23 die­rum, qui in eum annum inciderat, in Februa­rio juxta priorem legem jam inserto adhuc duos menses intercalares 67 dierum inter mensem Novembrem et Decembrem interposuit et sic eum annum 15 mensium, et 445. dierum con­stituit. b) In futurum autem, ne iterum erra­retur, ita providit, ut mense intercalari sublato annum ex lunari solarem fecerit. Quare 355 diebus', ex quibus annus lunaris a Numa or­dinatus constabat, adhuc 10dies addidit, quos per 7 menses, qui undetricenos dies habebant,, ita distribuit, ut Januario, Sextili, et De­cembri bini accederent, ceteris autem, uti Aprili, Junio, Septembri et Novembri, sin­guli. Cum hac ratione deinceps 7 menses ex 31 diebus constarent, 4 illi jam prius ita insti­

Next

/
Oldalképek
Tartalom