Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

116 desumi coepit, quem morem jam Sec. 15to apud nos in usu fuisse satis constat. Galeoti Martii De Matthiae Corvini Hungáriáé Regis egre­gie , sapienter, jocose dictis, et factis c. 24. M. Johan. Thurocz in Chronicis Hungarorum, cum de coronatione Alberti Regis anno 1438. peracta loquitur. Ex dictis jam satis apparet, quanta diver­sitas fuerit etiam inter Christianos olim in anno ordiendo. Haec diversitas pluribus erroribus occasionem praebuit, e. g. Guillelmus Tyrius in Historia Belli Sacri l. 12. c. 7. ait: „Eo­dem anno (1118.) quidam nobiles viri de eque­stri ordine, Deo devoti, religiosi, et timentes Deum , in manu D. Patriarchae , Christi ser­vitio se mancipantes , more Canonicorum regu­larium , in castitate et obedientia et sine pro­prio velle perpetuo vivere professi sunt. Inter quos primi et praecipui fuerunt, viri venerabi­les, Hugo de Paganis et Ganfredus de Sancto Aldemaro.“ Quibus Tyrii verbis nixus Baro- nius originem Templariorum ad annum 1118. alligat. Opinionem Baronii viri docti passim secuti sunt. Fons erroris est modus annos nu­merandi a Tyrio usurpatus, cum enim eos vel a 25ta Martii, vel a Paschate ordiatur, a) evidens est, hanc fundationem ad annum se­quentem pertinere, cum ipsémét Tyrius /. c. asserat, Ordinem Templariorum anno ab insti­tutione eorum 9no confirmatum esse in Conci­lio Trecensi in Gallia initio anni 1128. cele­brato. a) Tyrius /. c. I. 21. c. 26. de Concilio Lateranensi 3tio inter Oecumenica limo a. 1179. celebrato sic loquitur: ,,Anno ab Incarnatione Domini 1178. — mense Octobri, cum anno praecedente indicta esset per universum Latinorum orbem liomae Synodus

Next

/
Oldalképek
Tartalom