Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

100 \ mensibus tantum 354 dies expleat. Ut autem unum insuper diem Nuina adderet, aut per ignorationem exacti cursus lunaris fecit, aut, quod probabilius est, ea superstitione, qua impar numerus magis faustus habebatur, a) Hac ratione ad annum Romuli 50 et unus dies accesserunt, qui quia duos menses non eflicc- jrent, sex illis mensibus, qui in anno Romuli ex 30 diebus constabant, singulis Xuma unum diem detraxit, et sic cum prioribus 50 et uno 57 dies obtinuit, ex quibus duos menses, Ja­nuarium 29, et Februarium 28 dierum con­stituit, ita ut Januarius primus, Februarius autem ultimus anni mensis esset, b) Atque sic ex lege Numae non tantum annus, sed et Dienses omnes impari dierum numero esse cae- perunt, solo Februario dempto, qui etiam propterea ceteris infaustior habebatur. Varro /. c. Cicero De Legibus l. 2. n. 21. Livius /. 1. n. 19. Solinus Pohjhist. c. 1. Plutarchus in Numa et in Quaest. Roman. Aulus Gellius Noct. Attic, l. 3. c. 1G. Censorinus /. c. c. 20. Macrobius l. c. c. 12. et 13. a) Per superstitionem impar numerus praeferebatur. Pythagoras monuit, imparem numerum praeponi in omnibus ojrortere. Solinus l. c. Virgilius Lev log. S. ait: numero Deus impare gaudet. b) Incertum est, a quo sit Februarius secundo loco inter menses anni constitutus. Id Ovidius Past. I• 2. v. 49 et jf. a Decemviris repetit. Hoc modo, cum annus Romanus a Numa ordinatus 355 dies haberet, post biennium 20 erant ex anno solari superflui dies, et 12 cir­citer horae. Sed Numa, aut quisquis alius, de quo inter veteres ipsos minime convenit, per­inde, ac si nullus superfluus dies, hoc est 355tus fuisset adjectus , singulis annis 11 dies et G horas, biennio vero 22 dies et 12 horas

Next

/
Oldalképek
Tartalom