Fejér György: Authentia et vis probandi diplomatum. In codicis diplomatici coronidem (Budae, 1838) - 20.632
Ad Lectorem ! Dum, Codice Diplomatieo ad vmbilicüin deducto, iustis Lectorum desideriis, qua par est, facturi satis, vim probandi Diplomatum inquirimus, virium facimus periculum: nam et calles ingredimur domi nostrae necdum tentatos, et res tangimus a studiis nostris poene alienas. Ingenui res patrias illustrandi conatus nostri veniam a iustis rerum arbitris merebuntur. Quae disquisitio vt suo decurrat ordine, notiones quaepiam diplomaticae praemittendae, indoles autkentiae arctiori indagine lustranda, vis denique probandi expedienda, nobis incumbunt. In legum domesticarum hoc in merito defectu Juris Canonici ac Ciuilis romani edicta, exterarum gentium institutiones, atque Juris consultorum sententiae sunt nobis in suffragium vocandae. Quo labore compendio defungemur maximo. Adiecimus inquisitioni huic Diplomatum syllabum omnis generis tam amplum, tamque exquisitum, vt illorum argumento toti operi lucem clarissimam, non immerito speremus, accessuram. 1