Krammer Ferenc: Fragmentum quartum historicum, ad praecedentia fragmenta de neoteica religionis et ecclesiae catholicitate subsidiarium (Posonii, 1824) - 11.164d

123 possedit ie? (Deut. 32. 6.) — Deinceps vero Deus sub pu­tris nomine identidem comparet, v. c, Pater Orphanorum; (Psal. 67- 6.) — Tu domine pater noster et redemptor no­ster; (Is. 63- 16.) — Pater noster es tu, domine; (lb. 64. 8.) — vorabis me: pater meus; (Jerem. 3. 4.) — Patrem vocabis me; (Ibid. v. 19.) — Fartus sum Israeli pater; (Ibid. 3i. 9.'20.) etc. ■— Et, quemadmodum sub utroque, dontini nempe, et patris nomine, Deus occurrit, ita ten­dendae, quae utrique respectui congruit, diserta fit com­memoratio, v. c. filius honorat patrem , et servus dominum suum ; si ergo pater ego sum , ubi est amor meus ? et si do­minus ego sum, ubi est timor meus? (Malach. 1. 6.) Hinc, pro gemino hoc Dei, ut domini et patris, respectu, Ju­daei quoque servi et filii adpellati sunt, adpellatione, cum mansuro in perpetuum dupplici illo respectu, nunquam, ne quidem in gratiae regno, desitura. * * Fateor, me in neoterico adversus Dei metum nisu, nec principiorum fanitat em, nec probitatem videre confilii. Cum omnes sine exceptione populos moveri meta indubilatum sit, sequitur utique, connatur ale hoc motívum esse humanitati, — nec pro­inde, salvis fanis Philosophiae principiis, renui posse, tanto minus, quo manifestius, in pluribus, ad Deum, ut dominum, fundatum esse relationibus, constat. Deus fortis, — creator omnipotens, — provisor, et rector regni moralis sapiens, — juflus, — et fandus — totidem tituli sunt timoris ! — .Nisi hanc de Deo exuas ideam, timeas oportet! — Porro, fateri identi­dem , uti fit, tendentiam metus per saecula religio/itatem con­servasse ab interitu, Divinitatis exifientiam et religionem fovifje, — hominesque ad beneficiorum significationem incogitantes, battfertíoő) — ad ea, quae metus sunt, attentos semper, affuo- fosque fuisse, — haec, inquam, fateri, ast una in abrogando tam miverfali, tamque efficaci illicio elaborare, an probitatem sá­pit confilii? — Eo praesertim tempore, quo illic, ubi metus pe­riit, omnem una periijfe religiositatem narrat ipse P — Eo tem­pore , quo sub fplendido sapientiae habitu , ea mentis , cordisque regnat barbaries, cui nulla par alia? — Quo proinde multo major timoris ac metus indigentia est, quam in temere ac ne­quiter proclamata barbarie esti medii? — Hypfcea cador, illa, qua mala funt fpeffes ; illa vero, quae proba, utiliaque, immota relinque !

Next

/
Oldalképek
Tartalom