Krammer Ferenc: Fragmentum quartum historicum, ad praecedentia fragmenta de neoteica religionis et ecclesiae catholicitate subsidiarium (Posonii, 1824) - 11.164d
6 $. 2. Hinc 5 Kcslesici Christi. Hinc nova in orbe terrarum religiosa hominum , ad evangélium J, Christi ex judaeis et gentibus (§, praec.) conversorum, societas surrexit, appellata in Scripturis Sacris passim ecclesia, — ecclesia Dei, ecclesia Dei vivi, ut alias praeteream adpellationes. (Math- tő 8,16. — Act. 5. et 8. — Eph. \ .et 5. — Coloss. l. — i. 77/», 3. etc.) — Cum ecclesiam hanc Christus diserte adpeHaverit — suam, inquiens: super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, (Math. lő) sequitur, jure eandem vocari ecclesiam Christi. Tametsi vero authores Sacri‘haud perhibeant, adpellatam jam tunc Christianam esse, id attamen, postquam discipuli Christi adpellari Christiani coeperunt, et mature quidem, ad veteris judaeorum ecclesiae discrimen, usu venisse, dubitari vix potest * * Id observatu hoc loco dignum, — Sestarum authores, mature, ipsa nempe Apostolorum aetate, atque in eorum conspeffu surgentes, coetus suos adpellare ecclefiae nomine ausos non esse; — mansisse proinde, non ohstantibus sectis , adpellatio- nem eccle/ice primitivae, unices verae Ecclesiae, propriam ac ve- lut charafferifiicctm ; idque satis diu ; probabilius ultra saeculi secundi medium. — Exorti inde a decessu Apostolorum pseudo- apostoli, prioribus, quia Apostolica coercitis authoritate, auda- ciores, conditos a se novos coetus, ad orginalis ecclesiae exemplum, eodem ecclesiae Christi nomine, ornare coeperunt. —• Quare , ad discernendam ab bis ecclesiae umbris primitivam ac unice veram J. Christi ecclesiam, adjicere notam distinguentem, originalemque Ecclesiam Christi, Cathoticam vocare placuit, ut- pote.et indole sua, et divini authoris consitio, pertinentem ad u- niversas, jamque prius, quam recentes hi fungi, et simiae ecclesiae nascerentur, late propagatam , (§. praec.) et effectu universalem, seu catholicam : —- ratholicitatc, ab Apostolis veniente, hocque ipso unice Chrtstiana; quia Apostolica. — Hoc quoque nomen, a sequutis postea Christiani nominis simiis, ad novellos coetus tractum esse, mansisse attamen, ea usurpatione non obstante, originalis ac unice verae Christi ecclesiae distinctivum, quippe semper ab ipsis quoque usurpatoribus ad hanc a coetibus suis distinguendam adhi,bituin, historia teste certum est.