Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

siam , pertinere ecclesias etiam, doctrinarum divisas con­flictu, hancque divisarum sectarum collectionem, esse u- nam illam Dei ecclesiam, unice salvificam, alii dira coacti necessitate, alii sponte voluntate ac consulto, tueri, et per­suadere orbi terrarum adnituntur; congeriemque hanc, rejecto veter e, quia novo Catholicitatis conceptui adverso, Catholicitatis sensu , solam vere Catholicam Christi eccle­siam esse, proclamant, * — omnibus, quamcuncpJe late fusis, confessionum discrimine divisis, ecclesiis, pro toti­dem ecclesiis particularibus, atque magnae hujus univer­salis seu Catholicae ecclesiae partibus, rotunde ac consen- tienter declaratis. ** * De primis novae hujus creaturae originibus disserui in Fragmento Isagogico. — Serpsit aliquamdiu deinceps, velut cancer. —• Ast inde a medio circiter ltívi saeculi, crescere ve­lociter coepit, sicut mala herba; — undique enim ad prorn.»- vendam, stabiliendamque concursum, eifusaque hoc (ine in pu­blicam est magna, omnis generis librorum, et periodicorum prae­sertim scriptorum, nubes; —• unde, veluti ex. unico verae sa­pientiae promptuario, initiari passim quam plurimi, incredi­bilibus in diem novae creaturae incrementis. — Ast ab eo lcm- pore, quo, habitu systematica, dirui ac removeri omnia, quae obstabant, aut videbantur obstare, impedimenta, per Sophist: m Regiomontanum, coepta sunt, quem, uti de universali Republican ita de ecclesia quoque novo modo universali, somniasse, scri­pta ejusdem haud obscure demonstrant, — (Vid. 1. K. ffeilte (gegriffen, el Rei. intv. fin. rat.) incredibile dictu , quam propa­gatum late, novisque formae accessionibus auctum, hoc, luxu­riantis ingenii, portentum sit! —• Adplausus publicus, quo ab initiato minuto hominum genere foetus illius accepti sunt, — tum, patens latissime eorum usus, — propagationem novae progeniei, ad liquidum faciunt palam. — Malum, ad rudem usque populi multitudinem fluxisse, certa perhibet experientia. — Quis vero teterrimas juratorum Sophistae hujus discipulo­rum, Fichtii praesertim, hujusque adhaerentium accessiones computet? — sed de Regiomontano hoc Sophista, Frincipe cae- terorum ac Magistro, plura in distincto Fragmento. ** Mirari, et merito, eos protestantium authores soleo, qui, etsi caetera a novo Catholicae ecclesiae portento abhorrentes in consuetis de ecclesia tractatibus, ubi de ecclesiae divisionibus praecipiunt, ecclesias confessionum suarum computare, inter particulares Christianas ecclesias, consueverunt. — Oculatiores »onnihil, ad ea , quae agentur, eos esse optem, sed et cautiores

Next

/
Oldalképek
Tartalom