Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

68 hocque ipso, nisi alia obstet culpa, sal-van euain. — Ouamquam 3) hi ignorantes, vel habent in manibus Biblia, vel non P — ti non ; igitur nec certam notitiam Christianae Religionis, nec hoc ipso, Christianam, quae certitudinem poscit, fidem habent, idque ex objicientium systemate; — ut adeo piofsus ridicula in horum ore haec cura et quaestio sit. — Si habent; ignorare eam ec­clesiam, quia manifeste in Scripturis demonstratam, haud pos­sunt; ecclesiam enim hanc, ut recte Augustinus dixit: Scriptura sine omni ambiguitate demonstrat; — siquidem codicis sacri te­stimonia, Christi adtinentia ecclesiam, seposita positiva, quae hac in bypothesi abesse supponitur, adversus eam praeoccupa­tione, ad extorquendos heterogeneos sensus cogente, necessario timorati cujusque Lectoris excitent adtentionem; quae prorsus connaturaliter inveniendae veritatis acuit studium , et impellit ad sollicite vestigandum: ubi terrarum haec unice vera, et unice salvifica ecclesia sit? — Esse uspiam , ét quidem instar Civita­tis supra montem positae conspicuam, nec longe, quia una la­tissime quoque diffusam, esse quaerendam, Lector idem discet manuductione ejusdem scripturae, quae luculente ecclesiae hujus et perpetuitatem, et insolitam per orbem terrarum diffusionem praedicat. —• Quodsi attamen, adhibita omni, quam rei poscit ‘gravitas, vestigatione, haud inveniret; facerelque in reliquo o- nmia, quae facienda duce Dei verbo didicit , pertineret hoc ipso ad eandem I)ei ecclesiam, ejusdemque Spiritu fieret salvus, ex­ternae cum ea ecclesia conjunctionis detectum excusante incul­pabili ignorantia. — Sed, quaerunt: Num quis esse, dicique merito potest, culpabiliter a vera Eccicsia segregatus, cum unusquisque suam tantum ecclesiam pro vera, quamvis vero aliam pro falsa habeat ex convictio­ne; adversus convictionem vero agere, adeoque deserere Ec­clesiam, quam veram esse convictus est, haud liceat? Scite ! intelligimus , salvam esse omnibus, cujusvir- sectae ho • minibus, in ecclesiae suae gremio salutem, quia veram esse convicti sunt. — intolerandum sophisma, et a) evangelii spiritui, ac uniformi inde a Christianae rei curiis Christianorum, etiam deviorum, consensui adversum, (Frag. Isag. §. 2.) salvans uni­versos, etsi in fundamentalibus dissentientes, cöetus, quia de veritate ecclesiae suae convictos; — ct b) contrarium rationabi libus convictionis principiis ; non enim convictionem omnem i', comparatam esse, ut reatu et culpa vacet, notum peritis omni­bus est, etsi sophistae isti ignorent. —• Judaeos, suo adversus Christum nisi, se Deo obsequium praestare, credidisse, egisse que pariter ex quadam convictione, quis abnuet? num attamen citra culpam ? — Acute praeterea observant:

Next

/
Oldalképek
Tartalom