Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

54 6) Quae pauciores externos ritus, el Caeremonias habet. 1) Sumpta haec quoque ex domestica eorum, qui obtrudunt, formula, atque ad disuadendam ecclesiae nostrae praeelectionem directa, hocque ipso nauci esse, intelligimus. — 2) Intelligimus id etiam, crit.erii hujus spiritu, non tantum reformatae ecclesiae, quippe vacuae prope ritibus, verum cujusvis alterius prae e lectio­nem tanto magis suaderi, quo minus rituum habet; quo co; tu* socinianorum, unitariorum, naturalistarum, ita porro, perti­nent. — 3) Prorsus irrationabiliter de momento Religionis, ex rebus , ad religionis summam haud pertinentibus , decerni. —■ 4) Perinepte vim collocari in numero , absque respectu ponde­ris , idque in rebus, quas unice ex pondere, absque numeri re­spectu, aestimandas esse, sana suadet ratio. — 5) Oppido peri­culose vim collocari, in numero minore: ritus pauciores ! si enim ideo praeeligenda est ecclesia, ut minus Ime ipso, quod pau­ciores habeat ritus, impura , sequitur , ritus et caeremonias vel impuritates esse, vel certe obesse puritati; proinde aboleri fun­ditus oportere, quodsi fiat, quid sequi necesse est ? magnum, sine dubio, detrimentum Religionis; inter omnes enim, Religioni ad­dictos sincere, convenit, ritibus ac caeremoniis foveri, in homi­nibus Religionem ipsam; — quid igitur suadet, foveri pauciori­bus? — aui vetat, foveri pluribus? — Profecto, qui declamare adversus haec religionis fomenta, totidemque praesidia infirmi­tatis hurnanae, imperitae praesertim multitudinis, amant, aut hominem, vel rituum vim, ignorant, aut ipsam fastidiunt, Reli­gionem. — Omni nempe, in hac de ritibus quaestione, id dun- taxat videndum, an Religioni prosint, eamque foveant? —* ISum ii, qui in Ecclesia nostra praesto sunt, foveant? id diju­dicari omnium minime ab iis, qui foris sunt, potest; hominibus quippe, et oppido imperitis doctrinarum nostrarum, et invinci­biliter praeoccupatis ad omne id , quod nostrum est, reproban­dum, hocque ipso ineptis omni ex parte rerum nostrarum ju­dicibus, — sed rituum praesertim, nexorum intime cum doctri­nis, quas, ut dixi, ignorant, certa experientia teste. — Hoc nexu fit, ut 5) tam intricatum rituum ad fovendas doctrinas no­stras aptitudinis, quam doctrinarum ipsarum examen, iis, qui fo­ns sunt, esse debeat; nec aequum de illis, nisi superato de ha­rum veritate examine, ferri judicium possit. — Aiioquin, 6) cum unaquaeque Christiana Ecclesia et doctrinas, et connexos his ritus,tueatur mordicus; quo, quaeso, judice, de eorum seu aptitu- dme seu ineptitudine ad finem, dirimetur lis P Si in protestandum systemate unusquisque pro seduntaval privatim, salvo caeterorum eodem judicii jure, judicandi habet |us, quonam jure praescribi, cujusninque protestautis «eu arbitrio seu judicio, regula potest, quam in ecclesia hac deserenda, in illa eligenda, observare

Next

/
Oldalképek
Tartalom