Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
5o aliis quibusdam protestantium doctoribus praebuisse occasionem fabulandi, ne quidem provocatum unquam eo tempore ad Scripturas fuisse, evincit nota in medio eatenus lis. — 4) Nullos unquam magis scripturas urgere solitos esse, atque haereticos, narrant Patres, et Vincentius Lirinensis (in conimor.it. 1.) graphice insolitam eoruin urgendi Scripturas consuetudinem describit; — coetus igitur, quos iidem condebant, •praeeligere, velui puriores, fuisset necesse. •— 5) Nunquam aeque clamovose provocatum ad scripturas esse, atque tunc , cum provocantium coetus omnium maxime deviavit a puritate. (Fragm. Isag. §§. 12. IT. 18. 19. 20.) — 6) Ouinam hodie quoque sunt, qui maxime urgent? — num in jactandis scripturis ulli novo coetui gloriam sociniard cedunt? — 7) Quis , hic magis, ibi minus urgeri, in tam communi scripturarum jactantia, decernet? — quo indicio? —* provocatione publica ad scripturas? ast id faciunt universi; nullus hic victus ab alio videri vult. — Et 8) num strepitus et jactatio Scripturarum, praesumptionem fundat veritatis? — tam profecto parum, quam, slrepitus armorum, praesumptionem pacis, — quam, rationis jactatio, praesumptionem prudentiae et rationabilitatis, — aut luminis proe'amatio et jactantia, praesumptionem verae illuminationis, experientia teste; — nusquam enim minus pacis est, quam ubi magnus armorum strepitus; nec minus sanae rationis , quam ubi insolentius jactatur; nec minus veri luminis, quain ubi perlucida sunt omnia; ncc denique veritatis, quam ubi maxima est ejus pollicitatio, perhibente omnium retro temporum experientia testimonium. 0) Quae solis Scripturis inhaeret. 1) Istud omnibus fera, quae ad Nrum 1. dicta sunt, refel- litur. 2) Cum praeterea haec solitudo omnium maxime controversa sil, inepte criterium esse jubetur praeeligendae ecclesiae; criteria enim extra litem posita esse oporiet; alioquin jure eodem parte ex adversa, urgeri Traditionis necessitas poterit, ceu praeeligendae ecclesiae character. — 3) \ anilalis haec ineptia convincitur iis omnibus, quae, praeler Scripturam, traditionis quoque et praedicationis necessitatem demonstrant. — Quid a- lioquin mirum, 4). si, quibus praeter Scripturam nihil aliud su- perest, hanc solam versent? — Sed nec, etsi diligeniissime versent, proficiant, praeterquam in pejus? — Qu° unicum hoc cognitionis principium loco sit, ibi, ubi traditionis, ct continuatae a principio praedicationis ope nudatum est, narrant solitu dinarii ipsi, ingemiscentes! — fac enim divinum hunc fontem. omni alia efficace vetustatis ope nudatum, relinqui praeterea singulorum ingeniis, arbitrio, ac libertati, sicuti in adverso systemate accidit; tanto fit infelicior, quo magis urgetur! — quo teste? experientia! — tum eorum, quos concernit, gemitu.