Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

46 ro éx quolibet defectu ait, nulla Ime ipso bona, malae veto omnes sunt? aut forte impuritas ecclesiarum nihil earum bonitati ob­stat? si nihil; pace nostra, bonae sint; nec invidenda est boni- t^Sy cui doctrinarum impuritates non obstant! '— Longe attamen c/. hoc, de impuritatum et bonitatis harmonia, judicio, abfuisse principem reformationis cum omni originali protestandum ec elesia, constat ex certamine, obtentu impuritatum adversus Ca­tholicam ecclesiam certato. (Fragm. Isag. §. 11. 12. 13.) S. 18. Sed, proprie. Equidem fateor, esse aliquid, in nova hac invention* veri; at convictus una sum, prorsus erronee ex doctrina­rum veritate ad veritatem Ecclesiae illationem negari; quid si enim in Christianarum doctrinarum numero exstant do­ctrinae characteristicae, ecclesiam veram demonstrantes immediate ? — Juvabit curatius nonnihil hoc doctrinarum explicare discrimen, ideo etiam, quod vindictam adjuvet characterum,, quibus uti in ecclesiae verae demonstratione solemus. — Ecclesia societas est, a Deo ipso immediate aedificata. — Sicuti igitur certum est, omnem aliam so­cietatem, ordinatam rite, dici et esse societatem veram; ita ecclesiam quoque. — Ast, ut id societas vere sit, haud sufficit, ut leges, quas habet, verae sint ac bonae; haec enim seu veritas, seu bonitas, ita his legibus propria esse potest, nullam ut vim habeat ad demonstrandum, socie­tatem ipsam veram esse ; •— quin evenire potest etiam, ut, non obstantibus veris illis ac bonis legibus, societas i- psa non sit vera; •— quid ita? quia evenire potest, ut leges desint, ad rectam societatis consiilutionem immediate pertinentes, per quas, si adsint, fit, ut recte societas vera et dicatur et sit. •— In omni igitur de veritate societatis quaestione, sepositis quibusvis aliis ejus legibus, in eas unice leges intuendum est, quae immediate ac proxime i- psam adtinen* societatis coordinationem. •— Haec, indubi­tata certe, adeommoda societati, seu Ecclesiae Christia­nae. — Omnes doctrinae illius sunt totidem pro discipu­lis Christi leges; •— leges omnes sine dubio verae, quia omnes divinae; — omnes attamen Ecclesiae, ut societatis, veritatem haud demonstrant, verum illae duntaxat, «.uae

Next

/
Oldalképek
Tartalom