Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
43 mentis et cordis consensionem, universae Religionis animam , et Ecclesiae, eam conservantis , spiritum, a discerpto participationis Regno procul exulantem! * * Mirum! agnoscitur, sicuti unica vera et salvifica Religio est, ita unicum quoque, Deo placentem et satvificum t modum vivendi , esse. — Quae quidem confessio assertam ecclesiarum pluralitatem manifeste enecat; — si enim, horum quoque sensu, acceptus et Deo placens modus situs est in principiorum unice salviiicae Religionis receptione, et congrua his principiis opera- tione, — aegre intelligas, quomodo agnita unica tantum vera et salvifica Religione, et recognito unico duntaxat, qui Deo acceptus salvificas sit, vivendi modo, trahi in salutis consortium ecclesiae possint, quarum vilae modum non eundem, sed, pro ecclesiarum numero, multiplicem, et, pro religiosarum sententiarum pugna, alterum alleri contrarium esse, ex ipso principiorum ac fidei, quam particulatim fovent singulae, conflictu, eonformibusque fidei dissone , adeoque aeque dissonis opéralio- nibus. manifeste elucescit? 5. 16. io) Unice Veram. Ek his, quae strictim ad redarguendam ecclesiarum Christi multiplicitatem producta sunt, sequitur, unicam duntaxat ecclesiam, doctrinarum fide indivisam, et arcta membrorum omnium ad invicem cohaesione copulatam, veram esse; — caeteras vero omnes, in quibus eorum aliquid, quae institutione divina haberi in ecclesia Christi necesse est, deficit, velut hoc ipso divinae adversas ordinationi, veras Christi ecclesias esse haud posse; — sed nec, ob eum divina ordinatione conflictum, aptas verae J. Christi ecclesiae partes esse; — quae quidem collectae simul dici et esse universale quoddarn dissonarum et confligentium invicem partium chaos possunt, vetustae illi dissonarum gentium collectioni simile, at nequaquam haberi pro universali, concinne undique cohaerente, Jesu Christi Ecclesia, collecta extraordinariae, atque in orbis terrarum medio,, velut quoddam veritatis et virtutis exemplar, collocataS. 17. 11) Non, improprie. Nihil est, quod novi hi novae Catholicitatis aedificatores immotum relinquant, ad promovendum quoquo-