Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

4i teri Jesum9 — confiteri Filium Dei, etc. — idem esse, ac confiteri universam doctrinam Christi. (Matth. 10. 32. — Luc. 12. 8. — i. Jo. 2. 23. — Rom. io. 9. 10. etc.) — Cum igitur Apostolica aetate, plenitudo, sicut fidei, ita confessionis quoque, et quidem diserte, velut necessaria ad s 'lutem, fuerit requisita, intelligimuf, necessariam omni tempore esse; — nec proinde pro vera agnosci ecclesia, eam posse, ubi, sicuti praedicationis, et fidei, ita confes­sionis plenitudinem deesse, sive confessione propria, sive experientia teste, constiterit. # *) Praecipui hi visibilitatis characteres, sunt totidem veritatis quoque Ecclesiae, ut jam innui, argumenta; in vera enim Chri­sti Ecclesia, hoc ipso, quod conservari ad consummationem us­que, quoad utramque» externam nempe et internam constitutio­nem, debeat, necesse est haberi 1) continuam, inde ab Apo­stolis venientem, externi ministerii successionem; — e) /Ipostoliccie similem, inde a cunabulis continuo exercitam, ad procurandam corporis ecclesiae cohaesionem, et conservationem constitutionis internae , efficacem authoritatem ; — 3) plenitudinem praedicatio­nis; •— et, 4) respondentem praedicatae fidei, confessionis ple­nitudinem. Tanto vera ecclesia per haec demonstratur facilius , quo eadem haec, palpabiliora sunt, quove certius est, unicam esse, in quam eadem haec concurrant, — in aliis omnibus, ortis posterius, manifesto et perpetuitatis horum defectu, et hiatu in singulis , occurrente. S. i5. 9) Non multiplicem,^ sed unicam. E* omnibus, quae adbuc de propriis Ecclesiae Jesu Christi dotibus dicta sunt, intelligi affatim potest, quid de neoterico illo scito censendum sit, quo contenditur: unicam quidem tantum Christianam Religionem esse, quae vera et salvifica sit; at, si non omnes, plures certe Chri­stianas ecclesias de una illa Religione, hanc plus, illam minus, participare, hocque ipso ad veram et salvificant Chri­sti ecclesiam referri posse; — proinde Religionem quidem Christianam unicam, ast. ecclesias Christianas plures esse. — Portentosa haec ethnicae superstitionis imitatio, (Fragm. Jsag. §. 2. sub **) ad propositi mei pertinens scopum, re­fellitur in praesentis fragmenti serie multis. — Satis fore hoc loco arbitror provocationem 1) ad principium őrien- talionis, (§. 5. 6.) quo refellitur; unicam enim fuisse eo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom