Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
3o clesiae, commentum necessitatis fuisse, non fateantur tantum, verum data quoque opera demonstrent. * *— Accidit attamen probe, tamque tunc ad palliandam novitatem, quam hodie ad veritatem demonstrandam utiliter omnino, quod ita fictum sit; — quo enim insolentius est hoc figmentum , tanto manifestior in eo latet confessio, coetus, qui tunc surgebant, nullibi terrarum antea visos esse, •— nec hoc ipso ad eam referri ecclesiam posse, quam, sicuti in principio fuit, semper conspicuam, visibilemque esse oportet. •— Tametsi vero prope jam penitus desierit propugnandae visibilitatis, quippe a doctis protestantibus agnitae universim, necessitas, haud attamen inutilis, quin congrua fragmentorum meorum scopo, futura est compendiaria praecipuorum visibilitatis characterum commemoratio, propterea, quod refricent evangeiicas veritates, novum visibilis ecclesiae portentum enecantes, ** — una* que veram demostrantes ecclesiam. * Ita, praeter alios, .Io. Christoph. Doederieinius, (Ttistit Theol- Christ, part, prior, apend. 1. p. 715. §. 3Ó3. obs. 4.) eam neces: sitatis inventionem refellit ex proposito ; quomodo autem ? audi. primum, inquit, res ipsa poslulat, ut cives Ecclesiae visibiles sint; verbi enim tractatio, confessio fde.i, et congregatio ad cultum divinum , exerceri non possunt, quin sensibus deprehendantur. Deinde, perpetuus N. T. usus suadet, ut corporis Christiani membra externa fide discernamus, non interna, et vera, quae non potest ab homine cognosci. Luculentum est J. C. testimonium, ([Matth. 13.) in re- publica divina hominum bonorum plures malos permisceri. Neque Paulus dubitat, Ecclesiam Dei templum divinum laudare , Christianos e Corinthiis, non modo sanctos, et fideles, sed etiam ceteros, vitiis pollutos , et hypocritas. vid. etiam Grunerus, Theol. dogm. §. 301. et 307' alii. — Qui plura cupit, adeat Catholicos de hoc argumento tractatus, qui passim quaestionem exhauriunt, copi;* et robore argumentorum, ** Nihil aeque novae huic strui adversum est, atque Ministerii, instituti divinitus, successio et authoritas; — tum, universam, quae in principio praedicabatur, Christi doctrinam seu praedicandi , seu confitendi, necessitas — Relinqui igitur haec penitus intacta haud possunt; —■ sique aliquid, catholico sensui consonum , ipsi illuminatiores protestanliurn magistri suggerant, id, velut vi extortum veritatis , vertendum in usum nostrum, pecu- Aiariterque aestimandum erit.