Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

(§. 5.) et demonstrant, i) Propftclarum de Christi in ter­ris regno, a mari usque ad mare, atque ad extremos fines terrae propagando, vaticinia, quae videri in obviis autho- rum Catholicorum theologicis institutionibus possunt; *— 2) mira ejusdem in orbem terrarum, omnium gentium causa, introductio, et demandata praedicatio per univer­sum murdum, duratura ad consummationem usque. (Math. 24. 14); — 3) instituti Ministerii finis, in eo cumprimis consistens ., ut Christiana ecclesia, quae corpus est Christi, aedificetur, dilatetur, et in melius proficiat, prout in Scri­pturarum vestigiis, rite docet citatus protestáns, Zacha­rias; (Op. cit. part. 3. pag. 4i5 ) •— 4) ea Ecclesiae, fun­datae initio firmitas, ut praevalere adversus eam portae inferi nunquam possint; praevaluisse enim adversus eam credi deberent, non tantum, si abolerent penitus, verum etiam, si contra consilium Dei, coarctarent ita, ut pu­silla, nec amplius ad plures populos, ac gentes, uti initio, diffusa esset; •— 5) simulitudo Regni Dei, seu Ecclesiae, cum grano sjnapis, quod crescit ín arborem magnam, (Lnc. i3. 19.) mansuram utique; •— 6) recognitum uni- versim, at -ne in indole, fineque Ecclesiae Christi funda­tum, discrimen, quod inter hanc, et veterem judaeorum, ad unam gentem constrictam ecclesiam, semper esse debet j •— experientia saeculorum; nam inde ab eo tempore, quo ex tenuibus initiis, velut ex parvulo synapis semine, cre­scere ecclesia Apostolorum ministerio in magnam coepit arborem. pon obstante continuo in adversum portarum inferi nisu, non tantum durasse, verum crevisse etiam, semperque late per populos, et gentes diffusam ad huc us­que fuisse, negari, salva historiae fide, haud potest; —• quae quidem tot saeculorum experientia , sicuti indigita- tum in Dei verbo divini consilii sensum manifeste adbr- mat , ita de mansura porro quoque cathoiicitate invictum, praestat vadimonium; siquidem ex eo, quod tam diuturna sacculorum experientia compertum est, recte-inferas , id regulare, •— a fixo Dei profecto consilioy — hocque ipso, mansurum porro quoque, esse. •— Ad haec accedit, 8) uniformis primitivae Ecclesiae fides, maniiesta ex omnium ©ecumenicorum Symbolorum ardculo: credo — ecclesiam

Next

/
Oldalképek
Tartalom