Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

* Ipsam hanc universae Christi Religionis, quoad omnes sui partes, in verae ecclesiae medio habendae, et constanter conseivandae, necessitatem, fundamentum dogmatis, quod tue­mur, esse, monui identidem, moneoque iterum, nec desinam qua nonnisi jugi ad hoc propositi mei caput attentione, nec non assidua argumentorum, quae promuntur, ad idem hoc caput relatione, effectum iri autumo, ne operae meae et pretium et fructus pereat. ** Haec rnaxima attentione digna sunt; evangelicum enim hoc, omnibus, si neotericae Catholicitatis fautores demas, pro- baium Christianis principium ! universam Jesu Christi doctrinam in vera ejus ecclesia conservari consianter, jugulat coetus omnes, quos variasse doctrinam constiterit certo; — nam hoc ipso cer­tum est, nullum eorurmeam ecclesiam esse posse, in qua uni­versam Christi doctrinam conservari constanter necesse est ; — atqui universas , ab ecclesia nostra adgregatas ecclesias, varias­se, summa historiae fide certum est, ita, ut nulla specie veri possit negari; — quis enim, v. g. graecos, ante divisionem, au- thore primum Photio factam, credidisse idem de Papae prima­tu, Eucharistiae materia, et Spiritus S. processione, quod Ro­mana credidit ecclesia, inficiari potest? nemo sane, cum id i- psa discessio, publicataeque discessionis causae, luce clarius adfirment. — Coeptum igitur illic, aliud, quam quod antea credebatur, credi, manifesta doctrinarum mutatione. — Illos vero sexti decimi saeculi coetus , ex hominibus , longe aliam, — quam quae sacra iis antea fuit, — in nulla alia praeha utam ecclesia, — fidem professio, collectos esse, — mutasse(\ue hoc ipso , et quidem magis, quam unquam ab alio quocunque no­vo coetu factum sit, fidem, quis ambigit? — Ast: oggerunt: Nonne, in ipsa quoque Catholica ecclesia, partim tempo­rum , partim vero, et quidem cumprimis, hominum vitio, mul­tas in doctrinis mutationes facias esse, certum est? O! si id certum est, sequitur evidenter, veram Jesu Christi Ecclesiam, Catholicam hanc ecclesiam, haud esse: — sed et hoc ipso , nullam orbe terrarum existere ecclesiam , in qua «- niversa Christi doctrina inde a principio constanter conservetur, — quaeve hoc ipso vera J. Christi Ecclesia sit; — contra, quam universum Christianum nomen, neotericae Catholicitatis tutoribus demptis, et crediderit, et credat! — quae enim, ce­do, illa esse possit, si id de nostra quoque certum est ? — Pro­fecto ipsa variationum ac mutationum in caeteris omnibus eviden­tia , ecclesiae nostrae eatenus innocentiam invicte tuetur adver­sus omnes, quicunque, a neoterica pernicie alieni, universam

Next

/
Oldalképek
Tartalom