Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 3. De actionibus (Pestini, 1814) - 11.010d
— i 307 — ctionera vicaria quadam poteftate aliis Societatis civilis selectis membris committere debet. /3.) Nemini licere Jurisdictionem propria auctoritate sibi vindicare , sed legitimo modo a Principe, mediate, vel immediate, juxta regni Conftitutionem oportere obtineris y.) Jurisdictionem quamlibet a concessione mensuram suam accipere, ut, nec in alias personas vel res; nec alio modo exerceri possit, quam sit conceflum. 3- 0 Civium felicitatem procurandi. Finis quippe, sicut ipsius Civilis Societatis, [ita et omnis Jurisdictionis, est felicitas Civium, quae in non interrupto perfectionum progreiTu, securitate commoditateque , tam universorum, quam singulorum consistit. Omnis itaque Jurisdictio hunc scopum sincere intendere debet, ut felicitas vel conservetur, vel, si turbata est, reftituatur. Plurimum proin a fine aberraret, qui Jurisdictione ad suum emolumentum, cum quantavis aliorum incommoditate, abuteretur. 4- 0 Per idonea media. Qui jus, et obit- gationem habet ad finem, habere debet etiam ad media, cum finis sine mediis non obtineatur. Ubi autem plura media suppetunt, certiora et aptiora deligi , sana ratio svadét, quare : «•) Si media quaepiam, ad certos fines, lege, vel legitima consvetudine, singillatim praescripta sint, illa, tanquam maxime idonea, e- runt adhibenda. /3.) Sin plura ad eundem finem conitituta, prudenti Judicantis arbitrio censetur effe relictum , ut, quod adjunctis magis congruit * illud adplicet.