Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 3. De actionibus (Pestini, 1814) - 11.010d
CAPUT VII. DE PLENIPOTENTIARIO. §. 762. Quis is dicitur ? ^Persaepe fit, ut Domini, qui rebus suis ipsi superesse nequeunt, vicem suam in iis gerendis aliis comittant; hi communi Mandatario- rum , diitinctius autem Plenipotentiariorum , et Advocatorum, sive Procuratorum nomine notissimi sunt. De utrisque, majoris perspicuitatis gratia, seorsim, et, praesenti quidem Capite, de prioribus, agendum videtur. Est autem Plenipotentiarius : Persona subsidiaria , quae aliena negotia, legitimo mandato Domini , sibi commissa, ea cum auctoritate administranda suscipit, qua ipse Dominus pollet. dicitur : 1-0 Persona subsidiaria; quia ratione hujus qualitatis peculiaria jura et obligationes sortitur ; nec sua, verum alterius alicujus negotia curat ; ad quae gerenda proinde habilitatem possidere debet; qua cum deftituantur, Pleni- potentiarii eiTe nequeunt: a.) Ob dejectum naturalem; Infantes, a- mentes, furiosi, omnibus neceilariis sensibus ■capti.