Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 3. De actionibus (Pestini, 1814) - 11.010d
— 134.5 — é.) Infamia juris notatus , ad vindicandum honorem a) jura tamen alia per Mandatarium tueri non vetatur, cum infamia eum dominio rerum suarum non privet; in propria autem persona coram Judicio, tanquam loco religioso , versari vetatur. Idem et de Excommunicato tenendum , qui per poenam Spiritualem , temporalia non amittit. §• 7.52- Continuatio. 2 o Quae petitionem suam contra tertium Judici proponit; cum Judex initio scire nequeat , sed praesumere debeat, petitionem fundatam esse: t a.) Nullam ad se deductam ab hominej naturaliter habili, seu is Clericus, seu Laicus sit; Vir, aut Mulier; singularis, vel moralis persona ; suo, aut alieno nomine, ut Tutor, Advocatus, etc. rejicere potest, sed /3.) Si Adversarius inficietur, jus ejus ad illam , objectumque litigiosum obtinendum, Actor comprobare obligatur; seu Actoratum suum realem demonftrare. et quia y.) Idem Actor sponte sua, et, dum vult, iitem movet, censetur ad eam semet rite jam comparaffe, ideo ad probandum semper paratus efie debet, b) prout et J.) Generatim ad ejus officium pertinet proceffum recte ordinare; competentiam Fori, lnititutum, determinare, Actionem, Citationem, Levatam, per se, vel Advocatum, ita a) 2-ae: 30. b) 2-ae: 84* $• 5*